A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 12901 - 12950 of 13358 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a04715

Ex una parte sedebat rex aeternus Christus cum multitudine innumerabilium candidatorum et ex alia parte innumerabilium multitudines virginum utriusque sexus quarum principatum virgo gloriosa Maria tenebat A

a04717

Ad venientes duo albis induti circa pectora aureas zonas habentes et singulas coronas in manibus tenentes elevaverunt eos dicentes surgite quia vicistis et in numero nostro computati estis A Juliani

a04718

Sanctus Julianus ait ad sanctam congregationem nunc fratres oremus quia appropinquaverunt persequentes nos qui quaerunt velud aquam obsorbere nos A Juliani

a04720

Tunc sanctus Julianus armans frontem crucis vexillum et scuto fidei firmans pectus et jubet introire eos A Juliani

a04722

Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen A

a04723

Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus A

a04724

Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus A

a04726

Julianus sanctus dixit carnificibus hujus multitudinis voluntas simul mecum A Juliani

a04727

In quo loco martyrium recipientes talis divina gratia collata est ut omnibus praeter cantibus quos his temoribus ad venerit quacumque fuerit infirmitate possesus sanus abscedat A Juliani

a04729

Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me A Matthaei

a04764

Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam A Matthaei

a04765

Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam A Matthaei

a04787

Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04788

Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04789

Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04790

Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04791

Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04810

Euntes renunciate Joanni quae vidistis caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me A

a04832

Virgo sancta ef fidelis si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicimus benedicta tu mulieribus A Suff. Mariae Nat.

a04851

Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis A Dom. 5 p. Epiph.

a04866

Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare A Dom. 4 Quadragesimae

a04888

Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam A Annuntiatio Mariae

a04892

Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04893

Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae A Theresiae a Jesu Infante Virginis

a04911

Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto A Gertrudis

a04913

Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem A Teresiae Avilensis

a04921

Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt A Cyrilli et Methodii Pont., Conf.

a04926

Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus A De Sapientia

a04927

Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia A

a04934

Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum A Stephani

a04936

Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat A Stephani

a05242

Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia A Ad Processionem

a05317

[...] magnificet deum A Fer. 6 per annum

a05394

Manete autem in dilectione mea qui manet in me et ego in eo dicit dominus A Ad Mandatum

a05395

Tunc praecinxit se Jesus et fecit illos discumbere et transiens ministrabat illis A Ad Mandatum

a05477

Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit A Francisci

a05478

Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria A

a05479

Lauda Jerusalem dominum lauda inclitum nomen Mariae A

a05480

Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus A

a05481

Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus A

a05565

Jucundetur in hoc sollemnio Tarasconis devota contio harmonica vocis diffusio Martham laudet jubilet animo sollemnizet adiacens regio tantae laudis dotata radio A Marthae

a05568

Martha nobis virginis filium quem pavisti redde propitium et post mortis huius exsilium fac in caelo nobis hospitium A Marthae

a05570

Ex regali prosapia Christi procedens hospita matre fuit Eucharia Syroque patre genita A Marthae

a05571

Hebraicis litteris satis erudita floruit prae ceteris in activa vita A Marthae

a05573

Multos per facundiam praedicationis provexit ad patriam summae regionis A Marthae

a05574

Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio A Marthae

a05575

Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine A Marthae

a05576

Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint eius merita quae sic erat sollicita A Marthae

a05581

Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur A Marthae

a05582

Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa A Marthae

Pages