Sq | Cantus Index for Office and Mass

Sq

Mass

Sequence

Displaying 1851 - 1900 of 1935 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

g02440

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02441

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02445

Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia Sq

g02497

O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam Sq De BMV

g02498

O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo Sq De BMV

g02499

O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis Sq Disibodi

g02500

O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat Sq Eucharii

g02501

Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis Sq Maximini

g02502

O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus Sq Ruperti Bingensis

g02503

O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est Sq XI milium Virginum

g02507

O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis Sq De Trinitate

g02514

Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus perquem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt hoc corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret haec praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei Sq

g02516

Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor ecclesiam vestris doctrinis illuminatam per circulum terrae precatus adjuvet vester nam dominus Petre caelorum tibi dono claves dedit armigenum benjamin Christus tescit suum vas electum mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati cumbram tui corporis infirmis debilibusque dedit medicinam doctilogos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce multiplices victorias tu Christo Paule per populos aquisisti postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugo Christi placatos jam coacturi ibi neronis feritas principis apostolorum praeliis plurimis victores diversae te Petre et Paule aduxerant penae mortis te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christum Sq Petri, Pauli

g02520

Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis praeconiis ejus obtentu caeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis praedicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomeae ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo Sq Bartholomaei

g02521

Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter nam psalterium est jucundum cum cithara nato virginis quo psallens natus sterilis citharam carnis percussit in domo domini dum quod sonabat clamando docuit vivendo mortificando quae super caelos sunt membraet hoc alios docendo reparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit non licet inquit te patris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit dominus vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis studet de liciis mundi principis filius perditionis meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollatur dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus en quomodo perit justus quasi non sit deo dilectus cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu domini nos corde percipimus qualis et quantus est per vicinus dignitate Christo fit et morte nam morte turpissima damnatur sponsus et sponsi et amicum damnant morte turpissima carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae Herodis spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus Sq Joannis Baptistae

g02522

Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum laude digna angelorum sanctorum et nos peccatores tibi devotos tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiel apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum patris Josiae ad implevit te religiositas summi etiam patriarche te fides totam possedit patris tui cum tuus natus omnes precellat illos nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen Sq Nativitas Mariae

g02524

Dilecte deo Galle perenni hominibusque et coetibus angelorum qui Jesu Christi obediens arduae suasioni praedia patris gremium matris conjugis curam judicra nati sprevisti pauperem pauper dominum sequens pauper et crucem gladiis praetulisti lubricis hoc compensat ut dies iste testatur sed haec Christus pretio centuplicatio dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu sueviamque suavem patriam tibi galle donavit nection et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere et locum corporis ejus pace repletas ac tuas supplices crebra prece subleves ut tibi debitam honorificentiam laetabundi semper mereamur solvere o Galle deo dilecte Sq

g02530

Laudes salvatori voce modulemur supplici Et devotis melodiis caelesti Domino jubilemus Messiae Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in praesaepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides Famem patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes Deus homo summus humilis Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere et doctrinis prodita Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lapram luridam tactu fugat placido Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit Post haec mira miracula taliaque Sponte eua comprenditur et damnatur Et se crucifigi non despexit Sed sol ejus mortem non aspexit Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori tonanti Sq Dom. Resurrectionis

g02531

Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia Sq Dom. Resurrectionis

g02630

Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia Sq Nativitas Domini

g02631

Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Sq

g02633

Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem Tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexit in gloria agnus visus es in terra | Fundans olim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam digna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna Sq Octava Paschae

g02761

O crux lignum tu (...) Sq Inventio Crucis

g02770

Ave martyr gloriosa Barbara quae generosa paradisi vernans rosa castitatis lilium | Ave virgo pulchra tota castitatis fonte tota dulcis mitis et devota vas virtutum omnium | Ave criminis ignara sponsum audi voce clara veni pulchra veni cara veni coronabilis | Ave Barbara serena pulchra quasi luna plena singulari cantilena sponsum agni sequeris | Salve fulgens margarita in corona Jesu sita tam in morte quam in vita nobis sis propitia | Salve lucens caeli stella nos tuere a procella hujus mundi sed in cella nos laetemur caelica Sq Barbarae

g02771

Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia (...) Sq Comm. Pontificis

g02773

Salve preclara martir Christi Sophia Persie regis nata (...) Sq

g02799

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur Sq

g02833

Haec est sacra prudens virgo christi sponsa dilexit christum et contempsit mundi vitam (...) Sq Marinae

g02852

Omnes gentes quas creasti domine | Laudis tibi ferant vota sedulae | Et medullata persolvant caritatis sanctae munera | Incensum arietum cum bobus et hircis | Scilicet ductor doctor et peccatorum hostia tibi reddatur | Qui non solum suscipis justos sed et vocas prolapsos | Fructus dignos facientes deprecor te deus ut hostiam me quoque Sq

g02877

Cultor fidus vineam Sq Ludmilae

g02878

Flos stat candens Sq Spinea Corona D. N. J. C. Feria VI post Cineres

g02879

Gaude Maria terra Sq De BMV

g02880

Gaude mater aeterni Sq De BMV

g02881

Gaudeamus collaudantes (...) Sq Wenceslai

g02882

Imperatrix supernorum (...) Sq De BMV

g02885

O celebrando veneremus* Sq De BMV

g03034

Alleluia alma Christi intona magnalia | Inclyta fratrum turma | Et personet devota carmina | Universa Christi ecclesia | Quo postquam plurimas mentis ebdomadas hac die octava donemur gratia | Qua una sanctorum pia triumphant agmina | Coetibus angelicis juncta et semper alternant hoc | Alleluia Sq

g03035

Exsultemus et laetemur et in deo gloriemur qui est vera gloria (...) Sq Stephani

g03041

Sanctitatis nova signa prodierunt laude digna mira valde et benigna in Francisco credita | Legi Christi paris formae reformatur jus conforme tenet ritus datae normae culmen apostolicum | Quaerit loca lacrimarum promit voces cor amarum gemit maestus tempus carum perditum in saeculo | Carnem frenat sub censura transformatam in figura cibum capit de scriptura abigit terrestria | Sacrum corpus consignatur manu pede vulneratur dextrum latus perforatur cruentatur sanguine | Cessat artis armatura in membrorum apertura non impressit hos natura non tortura mallei | Nos Francisce tueamur in adversis protegamur ut mercede perfruamur in caelesti gloria | Fac consortes supernorum quos informas vita morum consequatur grex minorum sempiterna gaudia | Amen | Alleluia. Sq Francisci

g03043

Ave caro Christi caro immolata crucis ara pro redemptis hostia | Morte Christi nos amara fac redemptor luce clara tecum frui gloria in excelsis | Rex venturus adoretur et constanter exspectetur ejus natalicium | Exspectatus sic ametur ut nobiscum conversetur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas victor nostrae mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | Alleluia Sq In tempore Adventus

g03125

Martyris eximii natalem Georgii diem celebremus | Ad honorem domini canticum meli lirici voce concrepemus | Resonent et organa voce dyaphonica cantibus alternis | Cordia quod fidelium in caelum empireum tendant ad interius | Martyris angustias recolendo dum in vas secundum locatur | Artatur ut toxicum gustet sed innoxium se fore laetatur | Nerius caesus ad rotas cultris circumpositas dire colligatur | Nec invictus strategus cujus aegis dominus penis mancipatur | Vindicat hoc dominus cum prophanus populus cum rege iniquo | Suffocatur penitus Acheronti deditus cum sathan iniquo | Unde laudes domino canit et Georgio cleri chorus iste | Ut in caeli solio ovent in sollemnio talis agoniste Sq Georgii

g03128

Catervatim augmentatur Sq Acacii et sociorum

g03144

Nunc incipiendum est mihi magnum gaudium | Sanctiorem nullum quam sanctum unquam Gallum | Misit filium Hibernia recepit patrem | Suevia exsultemus omnes laudemus Christum pariles | (...) Sq

g03161

Gratulanda | Omni nisu mater ecclesia Cypriani clara praeconia extollat ad aethera | Nec his solum contenta laudibus istum botrum piis affectibus figat inter ubera | Botrum inquam quern legerunt et in vecte portaverunt duo exploratores passionis ad tormentum sanctum levant ad carpentum duo apparitores | His expressus prelo supplicii debriavit zelo martyrii ceteros sequaces ut gustantes magistri calicem non horrescant ipsi pro invicem emori pugnaces | Et ad templi singula ceteri munuscula offerunt structuram gemmas vasa aurea argentum praeterea variam tincturam | Tu solus prae omnibus Cypriane dotibus templum dei ditas auri per prudentiam argenti facundiam vitae margaritas | Violas humilitatis liliaque puritatis iter sequens rectum documenti per plateas et per crucis vicos meas quaerendo dilectum | O quam felix urbs Carthago cujus per totum propago mundum resplendesceret hoc portendit mors Elissae quod plebs tua non remisse dominum diligeret | Commendatur Stephani gratia quod pro dira functis saevitia hostibus exoravit admiremur sanctum eximiae qui lictorem summa pecuniae prodigus oneravit | Martyr tantis clarae virtutibus te laudantes a culpae nexibus solvas et peccatis ut quod lingua non audet poseer mereamur nancisci munere tuae pietatis | Gratiam deitatis Sq

g03186

Alleluia in hac die sacra nimisque mira | Qua jugis gloria micat inter cuncta sanctorum festa | Qua theotocos Maria petivit aethra nunc voce sonora | Hodie caelestes dicunt militiae | Hodie Maria virgo in diademate niveo caelos ascendit | Gaudia nobis retulit immensa unde et vos terrigenae | Gaudete quia cum Christo | Regali compta sistit laurea sine fine | Ideoque nimis laetabunda matrem virginem dixit se regem genuisse | Qui semper ubique regnat in aeternum Sq Assumptio Mariae

g03234

Candida tu quia supra lilia | O alma hac sacra Caecilia domina | Purpurea quae coruscans stragula martyrum inter catervas | Sic emicas titanica ut lampas lumine surgens abunda | Nova cum virginum chorea modulans melodia in terra | Sponsa agni immaculata qui regnat uranica in aula | Virginea collegia cui jugi voce ovatizant alleluia Sq Caeciliae

g03254

Ave dulce per quod mundus liber ave fit et mundus depromat ecclesia | Illlud ave per quod ave liberatur est hoc ave ave plena gratia | Ave solo soli nubis stella maris sola nubis et eclipsis nescia | Soli sola nubis soli et sol solus ubi soli in carnis substantia | Nulla valet salutari tam salubri salutari nisi virgo virginum | Ergo sola salutaris digne mater salutaris salvatoris hominum | Det te quisquam salutare nos proferre salutare valet hoc salubrius | Signa praebent tante rei salvi facti Lausi rei clamantes ad Aeneius | Incarnatum vere prodit verbum quod sic de te prodit ut de sole radius | Jure suo mundus usus mox stupescit stupet usus quod sic prodit filius | Tuo nato mater laudes nos laudantes tuas laudes et laudum praeconium | Et pro nobis hunc salutes ut per laudes et salutos des nobis propitium amen Sq De BMV

g03255

Caeli iam puditiae flori matrique Sq De BMV

g03256

Benedicta semper sancta sit Maria regia scilicet cum prole mirabili edita. Sq De BMV

g03257

Gaudeant populorum chori dei pare virgini Sq De BMV Adv.

Pages