Tp | Cantus Index for Office and Mass

Tp

Mass/Office

Trope

Displaying 1 - 46 of 46 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001055.Tp1

Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Ysayas dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est Tp Nativitas Domini

006273Pzb

Est praevius dux vellere albo | Quem sequitur grex candidus ille | Omnes sequuntur virgines sole laetantur | Te pervenisse ierit quocumque ipse ille agnus domini Tp Nat. Innocentium

006411Pa

Tanta nunc resultant gaudia quia Christus natus est in terra coaequalis patri in gloria de sancta Maria Tp Nativitas Domini

006411Pb

Familiam custodi Christe tuam quam natus alma de Maria redemisti morte tua ut cognoscat te / Gloria patri ingenito honor quoque ipsius filio virtus spiritu sancto proclamemus una voce Tp Nativitas Domini

006411Pd

Fac deus munda corpora nostra et animas die ista ut tui protecti dextera collaudemus auctorem Tp Nativitas Domini

006411Pe

Facinora nostra relaxari mundi gloria petimus mente devota David regis prolem inclytam virgo quam casta saeculo protulit summi patris gratiam cujus ortus salvat omnes cuncta per saecula et die hac nobis dignanter foveat Tp Nativitas Domini

006411Pza

Amplexus parietem utrumque de Tp Nativitas Domini

006411Pzb

Fabrice caeli terrae Tp Nativitas Domini

006411Pzc

Fabrice mundi terrae polique Tp Nativitas Domini

006411Pzd

Facturae plasmator et conditor cunctorum et angelorum sator qui caelos cum patre confirmarat cum sanctoque spiritu crearat quique nunc hominem patrie factum imagini similem nunc jungens sibimet retulit hostis quem coepat Tp Nativitas Domini

006411Pze

Felicia angelorum gaudia Tp Nativitas Domini

006411Pzf

Felix Maria mundi regina te Tp Nativitas Domini

006411Pzg

Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati supernia potentia pater et filio et spiritui sancto Tp Nativitas Domini

006411Pzh

Missus ab arce veniebat magnam laetitiam nuntiabat est Christus venturus alvo matris procreandus tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo Tp Nativitas Domini

006411Pzi

Te laudant alme rex tellus Tp Nativitas Domini

006411Pzj

Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati summa victoria patri Tp Nativitas Domini

006411Pzk

Auscultate omnes ubique fideles | Propagator noster et auctor aeternus | Dolens male nosmet perisse | Et patria longe exulasse | Coaeternum sibi filium misit ut eriperet hominem | Idcirco jubilet domino circus universe Tp Nativitas Domini

006411Pzl

O deus mare terra polique te collaudant et adorant quia tu pater filio sedem dedisti sancto Tp Nativitas Domini

006411Pzm

Sic venerande trinitati decus ab omnibus elementis vocis cum melodo laetabundo et aeterna Tp Nativitas Domini

006411Pzn

Facturae dominans potestate atque principans virtute non abjectiva sed nativa et substantiva condolens namque divina bonitas quem crearat ad vitam hominem fraude hostis incurrisse mortis discrimina dictavit consilium admirabile atque necessarium Tp Nativitas Domini

006679Pa

Sospitati reddit aegros olei perfusio | Nicolaus naufragantum affuit praesidio | Revelatur a defunctis defunctus in bivio | Baptizatur auri viso Judaeus indicio | Vas in mari mersum patri redditur cum filio | O quam sanctum dei probat farris augmentatio | Laudans ergo Nicolaum concinat haec contio | Nam qui corde quaerit illum propulsato vitio Tp Nicolai

006759Pa

Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint et corpora tu da per precata dulcissima nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata Tp Purificatio Mariae

006913Pze

Dilectus plus ceteris est Joannes | Christi apostolis et evangelista | Cui dominus matrem virginem virgini commendavit in cruce | Et recumbens in pectore Jesu fluentu sapientiae | Aperto ore suo hausit Tp Joannis Evang.

007701Pza

Et intrantes domum | In qua sedit in parentis gremio | Qui creavit caelos a principio | Invenerunt puerum | Qui fundavit terram super Maria | Cujus palmo concluduntur omnia | Cum Maria matre ejus | Mater erat et neque contagium | Neque viri noverat consortium | Et procidentes adoraverunt eum | O magorum profunda cognitio | O qui querunt puerum obsequio Tp Epiphania

007701Pzb

Gloria patri | Increato nec genito | Et filio | Increato sed genito | Et spiritui sancto | Septiformis largitori gratiae | Cujus igne purgamur a crimine Tp Epiphania

a01132

Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem qui renovans monumenta patrumque priorum tum composuit hunc libellum musicae artis scolae cantorum Tp Dom. 1 Adventus

a01132.1

Gregorius praesul meritis et nomine dignus summum conscendens honorem qui renovavit monumenta patrum priorum et composuit hunc libellum musicae artis scolae cantorum per circulum annum Tp Dom. 1 Adventus

a01198

Gaudens in hierarchia trinitatis conclave mater domini ave | Te Christus virginem jam coronat secum coronat per summa dona perhennis fulget memoria cum Christo mater in gloria | O regina caelica nos tua superna gratia da frui Tp Assumptio Mariae

a01264

Ab hac familia tu propitia | Ave Maria plena gratiae | Mater eximia dele vitia | Ave Maria plena gratiae | Fer remedia reis in via | Ave Maria plena gratiae | Dans in patria vitae gaudia | Ave Maria plena gratiae | Pro quibus dulcia tu praeconia | Ave Maria plena gratiae | Laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis Tp De BMV post Pent.

a01304d

Terminus et idem interminus Producens omnia in esse ex non esse [H]orum quedam roborans aeternaliter in esse At quedam redigens aeternum in non esse Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos ke panton osa en aftis isin apo udenu. Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma eulogia timi despotia euprepia sotiria yrini charis zoi doxa epenos emorfia fronesis archia Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron fausin antholon dismon ydata epurania erga ton dactilon su pros offelian imon ne sy ethemeliosas tin oikumenin tis gis orea perata pasan autis ke to pliroma epi tin asfalian autis estereosas Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua suson nesim chatoba soon colli sonoth nefes kibor salam laath cedek noga hallel sela ith lanon the illa kedulla godel ken kadol malchud olam. Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos ke litrosis terpnon feggos kauchima ke ypsosis exomologisis asma neon alalacmon Ke eleimosyni is tus eonas to eonon Quod perduce te victis totiens sali fluctibus Instar rupibus nivosis cera uniorum Vennon nubium teterrimis collisionibus Et ventorum molibus brachio virtutis tuae domitis Atque prospero cursu dispositis Domnus Willibaldus vellae suum et constantiam vocabulo exprimens Mare per et terras eundo et reduendo Plagis per quam plurimis Passionum labe multimoda Doloris omnigena specie Summa miseria Labore maximo Periculorum pondere et casibus millenis pregravatus Huc ad nos usque salvus pervenit Tp Willibaldi

a01489.Tp1

Morte tua vis mortis cum principe perculcans vite nos reparas | Deo patri dans carum et pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socias cum quibus tibi canamus alleluia alleluia Tp Sabbato Sancto

a01658

Facture tue rex fulget sacrata dies ista | Cum virgine fecundata sidereum honnus innuba | Rerum creator opus implevit | Promissum intemerata conserva | Sidera lux nova mundo toto polo gracia | Sponsus ovans speciosus formans talamum hominum figura | Nos quoque ipsum regem conlaudemus | Veneremus voce humillima | Nos elevet summa gaudia fluenta caelestia | Fabrice mundi Tp Nativitas Domini

a01736

Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius eius unigenitus | Sanctus | dominus Spiritus sanctus qui regnat in trinitat deus sabaoht pleni sunt caeli aeterna gloria tua osanna in excelsis | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis Tp

a01737

Sanctus | Pater lumen aeternum | Sanctus | Genitus ex deo deus | Sanctus dominus | Spiritus maiestate consimilis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | cujus in laude voces dabant pueri regem Christum conlaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis Tp

a01738

Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis deus | Miserere nobis | Rex regum gaudium angelorum deus | Miserere nobis | Lux in deficiens pax perpetua hominum que redemptio eia | Miserere nobis Tp

g00228.Tp1

Verbum pax sapientia qua sunt omnia facta el homo valde potens a patris ore tonans Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp2

Quam qui servabunt in ea sine fine manebunt omnia cum fuerit omnibus ipse suis Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp3

Regnabit totus semper ubique Deus Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp4

Praevidens psalmista In futuro gesta salvatoris melliflua intonat laudibus dicens Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp5

Veniens ad judicium Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp6

Sedebit in aeternum regnans cum illis Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp7

Exsultans gaudebit in perpetuum Tp Gervasii, Protasii

g00228.Tp8

Verbum pax sapientia qua sunt omnia facta mirandae virtutis opus praestare suetus Tp Gervasii, Protasii

g01317.Tp1

Protegat et salvat qui justos atque coronat eia | Ignis ut a facie mollescens cera liquescit eia | Dulcia perpetua qui fertis premia vitae eia Tp Gervasii, Protasii

g02527

Sospitati dedit aegros Mariae conceptio | Sanctitati reddit reos gratiae perceptio | Revelavit a defunctis defuncti in fluvio | Segregavit ad thorali levitam convivio | O quam probat sanctum cetum abbatis naufragio | Cui dona salvum portum cum turba sodalium | Ergo laudes concinamus Mariae cum filio | Ut cum ipsa gaudeamus in caelesti solio Tp Conceptio Mariae

g02556

Christo nato regi magno totus orbis gaudeat Tp Nativitas Domini