SqV | Cantus Index for Office and Mass

SqV

Mass

Sequence verse

Displaying 1 - 40 of 40 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah09131:01

Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus SqV Annae

ah09131:02

Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae SqV Annae

ah09131:03

Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus SqV Annae

ah09131:04

O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie SqV Annae

ah09131:05

His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites SqV Annae

ah09131:06

Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria SqV Annae

ah09131:07

Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium SqV Annae

ah09308:01

Augustini magni patris atque suae piae matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia SqV Monicae

ah09308:02

Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica SqV Monicae

ah09308:03

Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia SqV Monicae

ah09308:04

Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio SqV Monicae

ah09308:05

Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum SqV Monicae

ah09308:06

O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata SqV Monicae

ah09308:07

Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia SqV Monicae

ah09308:08

Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis SqV Monicae

ah24018A:01

Ex David semine proles concipitur quae sancto flamine repleta creditur matris in utero SqV

ah24018B:01

Gaude proles ex Anna nasceris Jesse virga es magni germinis Maria SqV

ah24018C:01

Rosa veris paradisus et Libanus non excisus quo fragrat ecclesia est Maria mons praevisus de quo lapis est abscisus qui fregit sculptilia SqV

ah24018D:01

Stella caeli matutina sol praefulgens lux divina salve gemma gloriae culpae nostrae medicina rosa fragrans sine spina fons misericordiae SqV

ah24018E:01

Gaude virgo mater Christi qui per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio SqV

ah24018E:02

Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio SqV

ah24018E:03

Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio SqV

ah24018E:04

Gaude qui oblatio regum et devotio exhibetur filio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio SqV

ah24018E:05

Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Gaude quae paraclitus missus fuit caelitus in tuo collegio SqV

ah24018F:01

Virgo felix virgo munda virgo casta et fecunda virgo carens simili | Virgo digne laudabunda nos illaesos fac sub unda pertransire saeculi SqV

ah24018G:01

Ave mater gratiae finis et miseriae caeli porta | Nam fons sapientiae de te flos munditiae lux est orta SqV

ah24018H:01

Mater dulcis mater pia te laudantes hac in via ad te ipsam dirige | Mater semper incorrupta vitiorum quos sub lucta pressos cernis erige SqV

ah24018I:01

Ave virgo regia felix prudens et pia dux caecorum | Maria fons gratiae fons misericordiae fons hortorum SqV

ah24018J:01

Ora Christum mater Christi ora quem tu concepisti sine viri semine | Ora patrem ora natem deum verum de te natum hominem pro homine SqV

ah24018K:01

Gaude virgo praeelecta gaude quae mire concepta es ex matre sterili | Gaude quae stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili SqV

ah24018L:01

Virga Jesse quam Anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concepit SqV

ah24018M:01

Ave maris stella mater et puella regis regum | Sumens illud ave parentibus fave via legum SqV

ah24018N:01

Novo privilegio romana nunc concio nivis sub indicio decoratur | Monte super hagio admiranda visio sub papa Liberio demonstratur SqV

ah54007:01

Victimae paschali laudes immolent christiani SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:02

Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:03

Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:04

Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:05

Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:06

Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci SqV Dom. Resurrectionis

ah54007:07

Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere SqV Dom. Resurrectionis