SCRV | Cantus Index for Office and Mass

SCRV

Mass

Sacrificium verse

Displaying 1 - 50 of 207 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

h00243c

Accepit Abraham vitulum et arietem turturem et columnabam et divisit eam mediam aves autem non divisit cum sol esset ad occidentem flamma facta est et ecce clibanus fumigans et lampadas ignis ardentis transierunt per medium quae divisa erat in illa enim die dispositum est Abrahe testamentum a domino SCRV

g03492b

Accepit et calicem postquam cenavit deditque illis dicens bibite ex hox omnes hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum non bibam amodo genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei SCRV

h00080b

Acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta SCRV

h00247a

Accesit Moyses et Aaron videre thronum ubi steterat deus Israel et erat sub pedibus ejus tamquam opus lapidis saffiri velud firmamentum caeli in claritate fulgoris sabat cherubim ex auro mundo in circuitu throni viderunt electi Israel et prostraverunt se et adoraverunt eum SCRV

g03486b

Accipies tympanum in manu tua et exies in congregatione ludentium quoniam venient dies consolationis domini veniam petentibus in quibus salvum faciet dominus populum suum SCRV

h00639b

Ad anticum dierum throni positi sunt fulgebat sicut luna munda capilli capitis ejus ut fornax ardens oculi ejus egrediebatur de ore ejus flammeas rapidas quae fluvius throni et potestates de serviebant ei SCRV

g03496a

Adducent fratres suos de universis locis ut offerant munus domino in psalmis et canticis et cum intulerint mihi hostias summam ex eis sacerdotes et levitas qui adorent me et benedicent nomen meum super altare meum SCRV

h00414a

Alleluia SCRV

g03522c

Alleluia SCRV

g03525d

Alleluia SCRV

g03512b

Alleluia apparuit dominus principi et dixit ad eum multiplicabo semen tuum tanquam caeli sidera et creabuntur ex te gentes et populi ut possideant omnes fines terrae et confirmabo solium tuum in Israel usque in aeternum benedicam te et non deficiet ex te vir qui compleat voluntatem meam surgens vero sacerdos benedixit universae ecclesiae SCRV

h00944a

Alleluia aquae ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in civem et foliae ejus ad medicinam SCRV

h00637a

Alleluia benedicta tu a deo tuo un omni tabernaculo Jacob tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri SCRV

g03507b

Alleluia comedetis panem vestrum in saturitate et inhabitabitis cum securitate et dabo pacem in terram vestram SCRV

h00943a

Alleluia date sunt eis stolae albae et dictum est ad eos requiescite brevi adhuc tempore ut compleatur numerus sanctorum in saecula SCRV

g03494a

Alleluia dixit Moysen ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnavit pro vobis SCRV

h00945a

Alleluia ecce Jesus occurit illis dicens habete ille autem acceserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum SCRV

h00940a

Alleluia erat aspectus ejus sicut fulgur et vesti SCRV

h00944b

Alleluia fructus ejus non deficiet et non cadet folia ejus per singulos menses offeret primitias omnibus SCRV

g03524b

Alleluia gentium populus sedens in tenebris vidit lucem magnam qui sedebant in regione umbrae mortis lumen ortum est eis SCRV

g03524c

Alleluia gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum SCRV

h00638b

Alleluia Haec dicit dominus exercitum vocabitur Jerusalem civitas deitatis et mons domini vocabitur sanctus et salvabo populum meum de terra orientis et occidentis et ero illis in deum et ipsi populus meus nunc vero vineadabit fructum suum et terra germen suum et eritis mihi in benedictionem SCRV

h00943b

Alleluia hii sunt qui secuntur agnum quocumque ierit hii sunt empti ex omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium in conspectu dei quoniam sine macula sunt SCRV

g03494b

Alleluia in mente habete diem istum in qua existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus deus SCRV

h00403b

Alleluia introivit sacerdos in domum domini orans et benedicens dominum cum laude et ramis palmarum in hymnis et canticis dicens constituit dominus ut omnibus annis celebretur sollemnia ista SCRV

h00940b

Alleluia locutus est angelus domini mulieribus dicens scio quia crucifixum quaeritis surrexit sicut dixit venite et videte ubi positus est dominus SCRV

h00638a

Alleluia Locutus est angelus Zachariae dicens revertur ad Jerusalem in misericordia et domus mea restaurabitur et affluent civitates me bonis et multiplicabo populum meum et salvabo eum SCRV

g03536a

Alleluia locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens ad eos munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offere mihi in diem sollemnem SCRV

g03536b

Alleluia offeretis domino septem diebus odorem suavitatis praeter holocaustum sempiternum altissimo facies litationes ejus et dies primus sanctus erit vobis in sempiternum SCRV

h00404a

Alleluia orto jam sole dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti SCRV

g03507a

Alleluia possidebitis terram vestram dicit dominus et ego dabo vobis eam in possesionem terram manantem lac et mel SCRV

g03524a

Alleluia potestatis ejus et pacis ejus non erit finis sedebit super thronum David et super regnum ejus SCRV

h00942a

Alleluia sacrificium justi acceptum est et memoria illius obliviscetur dominus sapientia illius sicut fluvius inundavit SCRV

h00403a

Alleluia sanctificaverunt sacerdotes atria domus domini et intulerunt in templo ejus candelabrum aureum altare incensorum vasa sancta et panes et obtulerunt sacrificium laudis super altare holocaustorum in citharis et canticis SCRV

g03533a

Alleluia si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit consilium custodiet te et prudentia servabit te ut eruaris a via mala et ab homine qui perversa loquitur SCRV

g03512a

Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra SCRV

h00945b

Alleluia tunc ait illis dominus dicens nolite timere ite nuntiate fratribus meus ut eant in Galilaea ibi me videbunt quia sic opportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et sedere in gloriam suam egresse de monumento currebant nuntiare discipulis ejus SCRV

h00404b

Alleluia viderunt juvenem sedentem cohopertum stola candida et obstipuerunt et dixit eis nolite timere Jesum quem quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit sicut dixit sed ite dicite discipulis ejus et Petro praecedet vos in Galilaea ibi eum videbitis erat dies illa magnus SCRV

h00413b

Apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis magnalia dei stupebant omnes et mirabantur SCRV

h00243b

Apparuit dominus Abrahe in convallem Mambre et dum levasset oculos apparuerunt ei tres viri et dum vidisset eos occursit in occursum eorum de hostio tabernaculi et adoravit in terra et dixit domine si inveni gratiam in oculis tuis afferam aquam et laventur pedes vestri ponam panes et confortentur cor vestrum qui dixerunt fac quod locutus es festinans Abraham tres mensuras simil aginis consparsit et fecit panes et posuit coram domino SCRV

g03527a

Apparuit Zachariae angelus domini stans a dextris altaris et dixit ne timeas Zacharias quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Joannes et erit tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt et erit magnus coram domino SCRV

g03485a

Aptaverunt decem virgines lampades suas et egresse sunt euntes invenerunt dominum stantem et quae parate erant introierunt cum eo ad nuptias SCRV

h00036b

Ascendit sacerdos in domum domini expandit manus suas ad dominum dicens deus Abraham rex caeli SCRV

h00410a

Audistis quia ego dixi vobis vado et veniam ad vos et nunc dico vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis SCRV

g03490a

Audite filii Israel praeceptum domini mulier que genuit masculum custodiet se diebus septem et in die octavo circumcidetur infantulus illa vero postulavit sacerdotem SCRV

h00411a

Audivi tanquam tuba loquentem mecum et dicentem ascende huc et ostendam tibi quae opportet fieri post haec et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedis similis aspectui lapidis jaspidis et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba SCRV

h00409a

Audivi voces angelorum multorum dicentium ante agnum qui est primogenitus mortuorum et princeps regnum terrae salus deo nostro sedenti supra thronum et omnes angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se et adoraverunt eum sedentem supra caelos clamantes vocem magna SCRV

g03529b

Beatus qui non abuit mertitia in anima sua et non recessit ab spe sua beatus qui inventus est sine macula et qui post aurum non habiit nec speravit in pecunia et thesaurus quis est hic et laudavimus eum fecit enim mirabilia invita sua SCRV

g03511b

Benedictus dominus deus Israel qui fecit caelum et terram et dedict viro sapientiae ut aedificaret domum domino ornavit eam intrinsecus auro purissimo sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo et posuit columnas ante fores templi altare aureum et vasa in domo dei et ante eam panes propositionis SCRV

g03488b

Benedixit David populum in nomine domini constituitque coram archa dei de levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent dominum deum Israel quoniam in saeculum misericordia ejus SCRV

Pages