|
Ab occultis meis munda me domine et ab alienis parce servo tuo |
CFP |
|
|
|
Audi orationem meam domine et clamorem meum exaudi ad lacrimas meas ne obsurdescas parce mihi ut refrigerer |
CFP |
|
|
|
Consolationes tuae multae domine letifi ... |
CFP |
|
|
|
Defensor juste defende nos et libera nos de manu inimicorum nostrorum |
CFP |
|
|
|
Domine non ponas mala mea coram oculis tuis quia gravia sunt honera mea precor te domine miserere mei. |
CFP |
|
|
|
Dominus Jesus misit discipulos suos et dixit ad eos euntes parate nobis pasca ut manducemus quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar |
CFP |
|
|
|
Eripe me de inimicis meis domine quoniam ad te confugibi educ de tribulatione animam meam perde omnes qui tribulant me quia servus tuus sum ego |
CFP |
|
|
|
Esto nobis domine protector et medicus tu peccatorum nostrorum vulneri solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das salutem |
CFP |
|
|
|
Exaudi domine vocem precis meae dum oro ad te dum levabero manus meas ad templum sanctum |
CFP |
|
|
|
Fiat misericordia tua domine super nos sicut speravimus in te |
CFP |
|
|
|
Hic est panis verus dei qui de caelo descendit et vitam tribuit mundo qui manducaverit et eo permanet in aeternum et panis quam ego dabo caro mea est pro mundi vita qui credit in me non esuriet neque sitiet umquam ecce disponam vobis sicut disposuit mihi pater regnum ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno alleluia |
CFP |
|
|
|
In loco viride domine ibi eum colloca |
CFP |
|
|
|
Introduxit nos dominus in locum sanctum suum alleluia et dedit nobis terram fluentes lac et melle et obtulimus primitias alleluia alleluia |
CFP |
|
|
|
Laetifica animam … |
CFP |
|
|
|
Locutus est dominus discipulis suis dicens manifeste amicus noster Lazarus obiit sed gaudeo propter vos ut credatis euntes enim ad locum tollite lapidem de monumento et tollentes viderunt resurgentem et gavisi sunt gaudio magno |
CFP |
|
|
|
Locutus est dominus Jesus ego sum hostium si quis per me intraverit salvabitur ego sum pastor bonus qui animam meam tradidi pro ovibus ut vocem meam audiant et fiant unus grex et unus pastor |
CFP |
|
|
|
Mediante die festo ascendit dominum Jesus Christus in templo et docebat populum et admirabantur turbae in doctrina ejus et dicebant quomodo hic litteras scit cum non didicerit et glorificabant dominum |
CFP |
|
|
|
Memor esto nostri christe in regno tuo et dignos fac nos de resurrectione tua |
CFP |
|
|
|
Miserere domine miserere mei et ne infirmes cor meum sed magis conforta quia gehennam quaero evadere et ad te pervenire |
CFP |
|
|
|
Ne recordaveris peccatum ejus domine quando veneris judicare saeculum per ignem |
CFP |
|
|
|
Orietur in tenebris lumen vobis et tenebrae vestrae erunt sicut meridies et requiem vobis dabit dominus semper |
CFP |
|
|
|
Placabilis esto domine et ostende te nobis in tempore tribulationis et angustie nostrae |
CFP |
|
|
|
Pro defunctis offerimus tibi domine ut illorum animas requiem concede et nobis omnibus indulgentia dona |
CFP |
|
|
|
Quaerentibus te domine tribue fortitudinem et quaerendi te jugiter infunde sanctum amorem |
CFP |
|
|
|
Quis ego aut que cognatio mea ut sacrificum offeram domino sed curvabo genua mea ut placatus suscipias orationem meam |
CFP |
|
|
|
Salus nostra in manu tua est domine respiciat super nos misericordia tua ut securi serviamus tibi |
CFP |
|
|
|
Salvus ero domine si me consolatus fueris quam vir indignus ego sim credo quia salvabis me |
CFP |
|
|
|
Si uis domine potes me salvare |
CFP |
|
|
|
Si vis domine potes me salvare |
CFP |
|
|
|
Suscipiatur domine sacrificium nostrum in conspectu tuo ut placeat tibi |
CFP |
|
|
|
Tu domine da escam nobis in tempore oportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictionem |
CFP |
|
|
|
Tu es Deus paenitentium ... |
CFP |
|
|
|
Vicit leo de tribu Juda radix David alleluia |
CFP |
|
|