PRCS | Cantus Index for Office and Mass

PRCS

Office

Preces

Displaying 1 - 50 of 59 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

h04675

Vide domine humilitatem meam quia erectus est inimicus miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | A patre missus veni perditos requirere et hoste captivatos sanguine redimere plebs dira abjecit me miserere | Praedictus a prophetis natus sum ex virgine assumi formam servi dispersos colligere venantes coeperunt me miserere | Mihi pro bonis mala reddita sunt plurima adversum me dederunt iniquia consilia venditum pecunia miserere | Spineam coronam posuerunt capiti sputis sordidati illuserunt impii afflictum crudeliter miserere | Quos veni liberare hii accusaverunt me flagellis verberatum cruci affixerunt me lancea percusserunt me miserere | Traditus sum sepulcro confregi portas inferi ejeci vinculatos et reduxi ad superos ascendi in victima miserere | Dimitte illis noxa pater clementissime cuncta dele peccata et relaxa crimina ignorant quid faciant miserere PRCS

h04393.1

Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra | Qui pertingens a fine in finem fortiter et disponis omnia suaviter | Qui in finem temporum commemoratur nostri ad redimendos nos descendisti | Qui ex Mariae virginis utero per mysterium nobis es genitus PRCS

h04660

Domine miserere nobis domine miserere nobis et averte iram tuam | Domine propter temetipsum suspice singulorum precum et averte iram tuam | Domine ne spernas plebem qui tuam rogant pietatem et averte iram tuam | Domine veniam concede sucurre et jam miserere et averte | Domine orfanorum fletus domine adesto placatus et averte | Domine suspice singultor inclina aurem pietatem et averte iram tuam | Domine misertus assiste et cunctorum peccata dimitte et averte PRCS

h04659

Domine miserere mei et libera me | Domine vim patior responde pro me et libera me | Filii matris meae pugnaverunt contra me et libera | Circuierunt me undique nec est qui eruat tu libera | Sicut agnus mansuetus ductus sum ad victimam jam libera | Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus tu libera | Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus tu libera | Satiatus sum amaritudine inebriatus sum felle tu protege me | Traditus sum ad mortem deputatus sum cum sceleratis tu suscita me | Judica causam animae meae defensor vitae meae et libera PRCS

h04658

Dicamus omnes domine exaudi | Subveniat nobis gratiam Christi tui qui pro nobis passionem suscepit | Scindat cirographa delictorum qui liberavit mortem propria mundum | Salvificet peccatores cujus redempti sumus cruore PRCS

h04657

Dicamus omnes domine exaudi | Jam gemitus suscipe poenitentum et converte gratiae tuae vultum | Adesto miseris deprecatus adesto semper oratus | Ne pertinacia delinquentum miserationem tuae pietatis avertat PRCS

h04656

Dicamus omnes domine exaudi et miserere | Ex toto corde et ex tota mente supplices te deprecamur | Non secundum peccata nostra retribuas nobis | Sed secundum misericordiam indulge nobis PRCS

h04655

Dicamus omnes domine exaudi | Deus ne peccata nostra consueta pietatis tuae misericordiam vincant | Deus qui malori benignitate misereris quam nos facilitate peccamus | Intende quaesumus confitentes et consolare merentes PRCS

h04654

Dicamus omnes domine exaudi | Creverunt iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis | Defecit prae amaritudine vita nostra consummata est in dolore cor nostrum | Cooperuit nube temetipsum ut non adiret te oratio nostra PRCS

h04653

Dicamus omnes domine exaudi | Concede ecclesiae tuae pacem poram tranquillitatem | Hujus urbis subsidium praebe et nobis propitiare | Aufer jugum captivitatis jubem pestis et egestatis PRCS

h04652

Dicamus omnes domine exaudi | Aegris tribue medicinam egentibus dona substantiam | Eripe cunctos oppressos et conpenditor solve | Peregrinantibus prosperare patriae redde captivos | Dona veniam peccatorum et dele culpas scelerum PRCS

h04651

Deus miserere deus miserere deus miserere deus miserere deus miserere | Tu sana infirmos revoca captivos collige dispersos subveni oppressis succurre defunctis PRCS

h04650

Averte domine iram tuam a nobis | Assit nobis potentia tua domine | Benedic domine hereditatem tuam | Concede pacem ecclesiae tuae domine PRCS

h04661

Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra | Qui resurgens a mortuis sedes ad dexteram dei patris obliviscere | Qui promittis justis praemia et iniquis minaris supplicia obliviscere | Qui peccantem non judicas set ad poenitentiam provocatus exspectas obliviscere | Qui justos vocas ad tolerantiam et post temptatione provocas ad coronam obliviscere PRCS

h04662

Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra | Qui vitam mortuis caecis lumen auditum surdis dedisti obliviscere | Qui mutis eloquium clodis gressum leprosis sanitatem dedisti obliviscere | Qui injurias carnis nostrae in tuo corpore pertulisti obliviscere PRCS

h04663

Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra | Qui vulneratus es ut vulnera nostra curares obliviscere | Qui perditum hominem nunc crucis tuae passione redimes | Qui mori dignatus es ut immortalitatem mortalibus condonares obliviscere PRCS

h04674

Tu pastor bonae * PRCS

h04673

Te precamur domine indulgentia | Restituat paradiso indulgentia | Claustra caelorum reseret | Removeat supplicium indulgentia | Extinguat gehennae incendium | Defunctis donet requiem | Locum quietis conferat | Sanctis consortes faciat | Te precamur | Erigite vos | Post haec PRCS

h04672

Te precamur domine indulgentia | Procedat ab altissimo indulgentia | Sucurrat nobis miseris indulgentia | Delicta purget omnium indulgentia | Praestetur poenitentibus | Patrona sit lugentibus | Errantes fide corrigat indulgentia | Lapsis peccatis erigat indulgentia | Te precamur | Erigite vos PRCS

h04671

Te precamur domine indulgentia | Nos patri reconciliet indulgentia | Christi confirmet gratiae indulgentia | Confirmet sancto spiritu indulgentia | Pestem et famem abluat indulgentia | Medellam aegris tribuat indulgentia | Captivos reddat patriae | Vices aerum temperet indulgentia | Te precamur | Erigite vos PRCS

h04670

Pro sollemnitate paschali precemur dominum | Pro pacem aecclesiarum et quietem populi | Pro sacerdotibus et ministris | Pro prosperitate principum et tranquilitate temporum PRCS

h04669

Pro sollemnitate paschali flectamus genu PRCS

h04668

Penitentes orate flecite genua deo deprecemur dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur | Erigite vos in nomine Christi completa oratione vestra simul dicite amen | Amen | State locis vestris ad missam PRCS

h04667

Poenitentes orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut remissionem peccatorum nobis donare dignetur | Orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium quod ab eo requirunt clementer impertiat | Orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut reminiscentes mala que gessimus deinceps vitemur insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario dei substraxerit patrona revocet effusio lacrimarum | Orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum et omnes una voce indulgentiam a domino postulemus PRCS

h04666

Penitentes orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium quod ab eo inquirunt clementer impertiat | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut reminiscentes mala quae gessimus deinceps vitemur insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario dei subtraxerat patrona revocet effusio lacrimarum | Erigite vos completa oratione vestra omnes pari voce indulgentiam a domino postulemus | Tu pastor bonae animam tuam pro ovibus posuisti tu pastor bonae tribus vicibus | Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis | Deprecemur dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur PRCS

h04665

Miserere miserere domine miserere | Pater juste parce nobis domine miserere | Erue nos archangelis domine miserere | Tuere nos ab adversos domine miserere PRCS

h00101.1

Miserere deus miserere o Jesu bone tu illi parce PRCS

h04664

Insidiati sunt mihi adversarii mei magis gratis tu pater sancte miserere et libera me | Portatus sum ut agnus innocens ad victimam captus ab inimicis ut avis in muscipulam magis | Aperuerunt omnes ora suae contra me dentibus fremuerunt quaerentes de glutire meae magis | Suspensum cruci damnant fixum clavis ferreis venditum a judeis pro triginta argenteis magis | In latere confossus gladio horrifico illico fluit latex cum sanguine innoxio hac magis | Omnes inundaverunt quasi aquae supernae dimersum in sepulchro apposuerunt lapidem magis | Tunc milites dividunt vestem meam sortibus cernentes in me flagra injusta et sevissima | Intende pie pater et succurre miseris pro quibus tam acerbis afficior suppliciis magis PRCS

h04631.1

Audi pie et intende et gementes consolare pater pie rex aeterne | Factor noster et redemptor plebi tueris protector peccatorumque induitor | Prosternati omnes rogamus ut ignoscas supplicamus et dimittas exoratus | Qui pro nobis formam servi induere voluisti PRCS

h04649

Ad te precamur domine indulgentiam | Benigne largam porrige | Cruci tuae nos applicet | Delicta purget omnium | Aegris medellam conferat | Fide jacentes erigat | Gregem tuum praemuniat | Hostilitatem auferat PRCS

h00102.1

Indulgentia deus da nobis veniam et miserere nobis | Rex altissime et perennis domine tu miserere | Sacerdotibus auditum accomoda et miserere | Unigenite quem timemus judicem tu miserere | Quem angelice potestates metuunt tu miserere | Aegros visita et captivos revoca tu miserere | Nos peccavimus et a te recessimus tu miserere | Et peccantibus miserere domine tu miserere | Tu piissime tu sublectos subleva tu miserere PRCS

h03413

Supplicum PRCS

h03411

Rogamus te rex saeculorum deus sancte jam miserere peccavimus tibi | Audi clamantes pater altissime et quae precamur clemens ac tribue exaudi nos domine | Bone redemptor supplices quaesumus te toto corde flentes requirimus assiste propitius | Emitte manum tuam deus omnipotens et invocantes potenter protege Exulto piisime | Fertilitatem et pacem tribue veniclae bella et famem cohibe redemptor sanctissime | Indulge lapsis indulge perditis dimitri moxum ablue crimina acclines tu libera | Gemitur vide fletus intellege extende manu peccantes redime salvator omnipotens PRCS

h03408

Miserere et parce clementissime domine populo tuo quia peccavimus tibi PRCS

h03383

Verbum patris altissimi redemptor peccantibus miserere | Elide nostrum facinus qui pro nobis es traditus | Purifica nos avictis qui cessus es a lapis | Qui pro nobis potatus es felle nos reple dulcedine | Cujus lactus percussum est lancea nos tibi ad socia | Qui morte mundum resta areas perire nos non sinas | Accende nos igne crucis tuae qui redemisti sanguine | Ut te liberatorum praetium fruamur post transitum PRCS

h03370

Verus dei filius Christe exaudi populo supplicanti miserere | Verus dei filius Christe exaudi populo supplicanti miserere | Qui triumpho crucis tuae salvasti solus orbem tu crucis tui penas nos libera | Qui delicta nostra cruci compassus affixisti et mortis nostrae ruinam portas duram | Qui moriens mortem damnas resurges citam praestas sustinens pro nobis poenam indebitam | Vestis tuae sacrotacto nos terge arreata et ligno crucis beate nos protege PRCS

h03363

Exaudi domine preces nostras et miserere nobis | De sede crucis jam respice domine | Crucis affixe et morti de judicate | Qui latronem excepisti supplicium | Qui moriens redemisti saeculum | Qui salvati et per crucem transire possimus mare | Tu nos cruce tua tibi illaesos praesenta | Mors nobis tua vitam aeternam conferat PRCS

h03324

Ad te pie clamemus deus superat nos pessimus flagelis miserere finis noster adest sucurre Christe | Bone pastor moriens pro grege oves tuas a malo defende | Circumdat nos jam undique plaga et timemus cuncta nostra mala | Durum tempus et vicinam luctus non est nullus ad precandum dignus | Ecce adest nobis signum tempus superat nos crudelis infernus | Fletus crescis gaudium defecit finis urguet et vita defecit PRCS

h03315

Dicamus omnes miserere nobis deus miserere nobis | Tu redemptor Jesu Christe salvans mundum tua morte | Qui cruci clavis confixus et aceto es potatus | Qui pro nobis es percussus et iniquae judicatus | Qui ligatus crucem portas et in cruce patrem oras | Cujus latus perfudiant et humilitas irridetur PRCS

h01981

Clamemus omnes una voce domine miserere | Amara nobis est vita nostra | Bellis atriti pene consumpti | Curvamur peccatis opprimimur plagis | Delicta dele pacem concede | Excelsus repice pius indulge | Flagella remove venian tribue | Gemitum respice pius exaudi PRCS Fer. 3 in Letaniis

h00175

Deus miserere miserere illi deus et parce Jesu redemptor veniam ei concede PRCS

h00111

Miserere miserere miserere illi deus christe redemptor veniam el concede PRCS

h00102

Indulgentia dicamus omnes domine tu dona ei veniam PRCS

h04391

Non est alius nisi tu deus | Qui orari possit | Qui exaudiri possit | Qui curari possit PRCS

h04392

Non est alius nisi tu deus | Qui diligat justos | Qui advenas custodiat | Qui aerem temperet | Qui fruges multiplicet | Qui navigantes liberet | Qui peccata deleat | Qui errantes corrigat | Qui auferat pericula | Qui in caelis sit et in terra PRCS

h04393

Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra PRCS

h04639

Miserator domine tu indulge nobis parce omnem plebem tuam et exaudi servos tuos | Satis valde afflicti meroribus contriti cognoscentes delictis te exoramus mittis | Ecce servus domine scelera fatentes a te creatorem verum veniam exspectantes | Regis omnibus dele poenitentem fave eruentes erige per magestatem tuam | Aperis caecis visum brutis intellectum pauperibus subsidium per misericordiam tuam | Tu infirmis restaura captibus defende et sepultis omnibus requiem aeternam dona | Intende pie pater creaturam tuam et jam non despicias sed illesos conserva | Omitte sceleribus conferens coronam aufer honus peccati et dabit tam aeternam PRCS

h04638

Miserere miserere domine miserere miserere domine | Nos peccamus te rogamus domine | Te oramus te precamus domine | Peccatores tu exaudi domine | Pro captivis te rogamus domine | Pro infirmis te rogamus domine | Pro defunctis te rogamus domine | Pro orfanis te rogamus domine | Pro pupillis te rogamus domine | Pro errantes te rogamus domine PRCS

h04637

Deus miserere deus miserere miserere nobis pro peccatis nostris | Audi nos clamantes Christe Jesu bonae attende misertus nostra exoratus | Christe redemptor sanctae pius animarum tu exaudi preces ut non pereamus | Qui caelum fecisti mare terminasti et omnes fideles tu jam redemisti | Pectora pandamus lacrimas fundamus nobis ut succurrat deum exoremus | Miseratus dele delicta fideles et ignosce culpam omnem plebem tuam | Tu sana infirmis revoca captivis sucurre defunctis piae rex caelestis PRCS

h04636

Miserere deus miserere plebi tuae a malo defende miserere nobis | Bonae pastor moriens pro grege oves tuas veniam concede miserere nobis | Pro peccatis hac delictis nostris acclines te exoramus Christe miserere nobis | Rector rerum omnibus succurre et plebem tuam a clade defende | Virtus magna potentia salus libera nos a gentiles malos | Mitte domine de caelis tuis libera nos de gentis paganis | Caeli iram repelle a nobis et gratiam impertire cunctis | Ne derelinquas plebem supplicantem quam creasti tu domine sanctae | Christe deus tu sana infirmis et requiem tribue defunctis PRCS

Pages