A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 51 - 100 of 12177 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001233

Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum A Purificatio Mariae

001234

Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis alleluia A Dom. Pentecostes

001235

Accusatus non negavi nomen sanctum tuum interrogatus te dominum confessus sum A Laurentii

001236

Actu quique pari studeamus surgere lapsi poscamus veniam imitando lacrimis Mariam A Mariae Magdalenae

001237

Ad civitatem Valentinam Datianus praesidus sanctum Vincentium tunc praecepit pertrahi cum summa poena carceris et famis inopia et stridore catenarumque ille fortiter cuncta pro Christi nomine sustinuit A Vincentii

001238

Ad dandam scientiam plebi tuae domine in remissionem peccatorum eorum A

001239

Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis deus Israel A Ad Benedictus

001240

Ad faciendam nobis domine misericordiam liberati serviamus domino A Ad Benedictus

001241

Ad haec disponente dei gratia Hermagoras invenit virum venerabilem quem vicis suae ordinem Italiae reliquit insignem et Alexandriam sua praedicatione fecit sublimem A Syri

001242

Ad haec sanctus Silvester ait evangelica sententia te alloquor stulte hac nocte anima tua tolletur a te et tormenta quae nobis minaris tu aeterna recipies A Silvestri

001243

Ad hanc vocem Christi martyres Dionysius Rusticus et Eleutherius in agonia roborati post nimia tormenta gloriosum martyrium compleverunt A Dionysii

001244

Ad hanc vocem Christi martyris Sebastiani illico apertum est os uxoris Nicostrati A Fabiani, Sebastiani

001245

Ad hoc tantum sub chlamyde Christi militem tegebat absconditum ut deo redderet animas quas diabolus conabatur auferre A Fabiani, Sebastiani

001246

Ad locum properat senex ubi sancti martyres decollati jacebant A Crispini,Crispiniani

001247

Ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit A Conversio Pauli

001248

Ad monumentum Lazari clamabat dominus dicens Lazare veni foras A

001249

Ad omnia quae mittam te dicit dominus ibis ne timeas et quae mandavero tibi loqueris ad eos A Joannis Baptistae

001250

Ad patres nostros dominus locutus est a progenie in progenies A Ad Magnificat

001251

Ad quantam vero messem divina convaluerunt in eo semina sequentia pietatis opera profitentur A Nicolai

001252

Ad sepulcrum beati N. aegri veniunt et sanantur ubi benedicunt deum dicentes benedictus es domine A Germani Parisien.

001253

Ad te de luce vigilo deus A

001254

Ad te de luce vigilo deus ut videam virtutem tuam A Dom. Quinquagesimae

001255

Ad te domine levavi animam meam veni et eripe me domine ad te confugi A

001256

Ad vitae fontem qui culpam diluit crimen flebilis accessit bibit et munda recessit A Mariae Magdalenae

001257

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem A De Machabaeis

001258

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem dominus deus noster A De Machabaeis

001259

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem in diebus nostris A De Machabaeis

001260

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem in diebus nostris concedat vobis salutem et redimat vos a malis A De Machabaeis

001261

Adeptus est sedem apostolici culminis qui retia carnalia contempserat genitoris A Joannis Evang.

001262

Adest homo dei Petrus exorcista tenens triumphum sanctae crucis in manu sua A Marcellini, Petri

001263

Adest multitudo monachorum ac virginum his specialis gloria praecipue flebant dum sentirent magis esse gaudendum si rationem vis doloris admitteret A Martini

001264

Adest namque beati Dionysii sacratissima dies in qua triumphans agonem explevit et coronam victoriae accipere meruit de manu domini A Dionysii

001265

Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum sanctis angelis percepit A Eusebii Romanae

001266

Adest namque nativitas sacratissimae virginis quae ex regali progenie genita genuit Christum regem dominum ipsa intercedat pro peccatis nostris A Nativitas Mariae

001267

Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus sentiamus tota mentis intentione flagitemus illius ut precibus adjuti mereamur absolvi de durissima delictorum nostrorum catena A Blasii

001268

Adesto deus unus omnipotens pater et filius et spiritus sanctus A De Trinitate

001269

Adesto domine servo tuo ut cum pace dirigas me ad sedem tuam alleluia A Thomae Apost.

001270

Adhaerebat moralibus seniorum relatibus quos tenaci memoriae non cessabat committere A Gregorii

001271

Adhaesit anima mea post te quia caro mea igne cremata est pro te deus meus A Laurentii

001272

Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus A Stephani

001273

Adhaesit beato Eusebio praesuli sanctus Gaudentius et pariter cum ipso in exsilio conatus est aggredere A Gaudentii

001274

Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum et erant loquentes linguis et magnificantes deum tunc Petrus jussit eos baptizari in nomine domini Jesu Christi A Petri, Pauli

001275

Adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videbitis me quia ego vivo et vos vivetis alleluia A Dom. Pentecostes

001276

Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia A Dom. 4 p. Pascha

001277

Adjuro vos filiae Jerusalem si inveneritis dilectum meum ut annuntietis ei quia amore langueo A Assumptio Mariae

001278

Adjutor in tribulationibus A

001279

Adjutorium nostrum in nomine domini A

001280

Adjutus dei gratia ...-issimus perdurans in supplicio Christi nomen ore clamitabat A Mercurii

001281

Adjuva me et salvus ero domine A

001282

Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur A Comm. plurimorum Virginum

Pages