A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 12101 - 12150 of 12177 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01757

Beatus maximinus post longam vitae hujus certamina tamquam miles emeritus caelestium donorum con locutus est premia A

a01759

Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula A De Trinitate

a01760

Urbs provecta Cenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia eius ope sempiterna merearis premia A Juliani, Epi.

a01762

Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros A Juliani, Epi.

a01763

Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus A Juliani, Epi.

a01764

Signum apostolatus eius ipsi sunt in domino qui praedicatione eius ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt A Juliani, Epi.

a01775

Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna A Juliani, Epi.

a01776

Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum A Juliani, Epi.

a01777

Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam A Juliani, Epi.

a01778

Domine Jesu Christe jube ut resurgat adulescens iste ut tanti facti potentia et fides credencium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum A Juliani, Epi.

a01779

Mox quasi a sonno adulescens surgit a feretro et clara voce caepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus eius Julianus A Juliani, Epi.

a01780

At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus eius Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur A Juliani, Epi.

a01782

Reple deus gaudium os nostrum et lingua nostra exsultatione A

a01784

Sacerdos magnus sanctus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus alleluia A Martini

a01786

Auctor dominorum spiritus inspirans vera fatibus per trimum fatur infantem Cuthberhtum fore praesulem A Cuthberti

a01794

O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclite languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede A Cuthberti

a01798

O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax A Nativitas Domini

a01803

Ecce Maria venit ad templum eum puero Jesus cujus ingressa fulget sanctuarium et omnis terra laetetur in corde suo quem acceptis lampadibus sursum psallebant dicentes benedictus qui venit in templum suo dominus A Purificatio Mariae

a01804

Cum cognovisset vir beatus per spiritum sanctum diem vocationis suae dominici corporis et sanguinis communione percepta inter discipulorum manus erectis in caelum oculis oratione pre missa spiritum caelis reddidit A Benedicti

a01809

Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati A Guthlaci

a01810

In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria A Guthlaci

a01811

Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum A Guthlaci

a01812

Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus A Guthlaci

a01813

Guthlacus adolescens factus per in lecebrosos saeculi hujus ire delegit anfractus sed divina gratia preventus pedem retorsit quanto cuis A Guthlaci

a01817

Adest dies laetitiae quo beatum Dominicum exaltavit rex gloriae per odorem mirificum A Transl. Dominici

a01819

Magnificat Dominicum Christus novo miraculo dum odorem mirificum ejus profert ex tumulo A Transl. Dominici

a01820

Dum forte necessaria daret membra quieti coepit secum tractare mente sagaci fallaces et fagaces fore pompas divitiasque hujus saeculi incertum ac brevem cursum finis sui A Guthlaci

a01821

Vir prudens digna sibi meditatus nocte cum corde suo proposuit et exasse devovit soli se serviturum deo A Guthlaci

a01829

Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo A Transl. Dominici

a01830

Corpus sacrum quod fuerat apotheca charismatum universam exsuperat fragrantiam aromatum A Transl. Dominici

a01831

Tumba mira fragrantia profundens vim odoris corda reddit ardentia in laudem salvatoris A Transl. Dominici

a01832

Superans fragrantiam odor pigmentorum tumulum et gloriam monstrat praemiorum A Transl. Dominici

a01833

O quantus stupor populi quanta fratrum laetitia dum loco sacri tumuli mira prodit fragrantia currunt senes et parvuli ad sancti beneficia A Transl. Dominici

a01834

O speculum munditiae carnis carens spurcitia tuae colentes hodie translationis gaudia transfer ad regnum gloriae post hujus vitae stadia A Transl. Dominici

a01835

Fortis belliger domini Guthlacus accedens ad servitutem militiae ipsius preparavit se ad temptationem contra malignorum spirituum incursus A Guthlaci

a01836

Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei ut possit stare adversus insidias diaboli A Guthlaci

a01837

Ut in omnibus esset perfectus hic miles dei succinxit lumbos suos in veritate induit loricam justitiae fumens scutum fidei et galeam salutis cum gladio spiritus A Guthlaci

a01838

Omniscius domini spiritus qui repplet orbem terrarum sincerum sancti viri Guthlaci repplevit animum quo et rerum causas ab sentium et eventum nosceret futurorum A Guthlaci

a01839

Juvenis quidam acerrime nimio vexatus demone per quadriennium aparentibus suis perductus est ad virum dei Guthlacum quo jejunante et orante per triduum ille sanitatis est adeptus remedium A Guthlaci

a01840

Ad limina ejusdem sancti viri ducitur et alius qui cingulo ipsius precinctus et amentia caruit et loquendi usum recepit A Guthlaci

a01841

Fama virtutum beati viri volitante confluebant ad eum undique ut vel corporis recepta gauderent sospitate vel salutem consequerentur animae A Guthlaci

a01842

Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium A Guthlaci

a01843

Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis A Guthlaci

a01844

Almus sacerdos Guthlacus corporis tactus egritudine prescivit ac praedixit diem dissolutionis suae unde et pulsanti domino januam promtus extitit aperire quo per ipsum et ad ipsum caelestem mereretur ostium liberius penetrare A Guthlaci

a01846

Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio A Petri, Mart.

a01848

Martyres Christi dixerunt irrationabilis et prava persuasio est Deum conditorem caeli et terrae non confireri et colere idola manu facta A Gervasii, Protasii

a01851

Sanctorum martyrum gloriosa certamina piis semper laudibus haec atollat aecclesia qui pro amore Christi nominis penas per tulerunt in menso certamine horum meritis et precibus omnen tuam rege plebem in cunctis temporibus A

a01852

Adesto nobis domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pat pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari A

a01853

O egregii martyres Christi Gervasi et Protasi qui tam acerba pertulistis tormenta pro amore regis angelici unde exultent hodie agmina caelestia et curn gaudet omnis turba christicola ex largito vobis triumpho a domino nostro oramus sublimibus vestris ut mereamur adjuvari suffragiis A Gervasii, Protasii

a01854

In vocem supplicantium intendant Domine quesumus aures tuae pietatis ut tibi bene placitis precibus et meritis amabilis tui Amandi nos a cunctis liberes vitiis et periculis. A Amandi

Pages