A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 12151 - 12177 of 12177 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01855

Magnificamus te Deus benigne salutaris noster qui in sanctis tuis mirabilis semper es cujus gratia largiente beatus Amandus sacerdos magnus sanctitate perspicuus doctrina clarus miraculis choruscus effulsit et ideo te supplices exposcimus ut eius sacro obtentu nostra deleas crimina cuncta submoveas noxia gaudia tribuas sempiterna A Gervasii, Protasii

a01858

Inclytus pontifex Amandus in sanctitare et justitia coram deo suo omnibus vire sue serviens diebus in illo probatus atque perfectus die hodierna carnis vinculis absolutus ad caelos est evecrus congaudentibus sibi angelorum choris et cunctis celicolis concinnentibus benedictus deus A Amandi

a01859

O venerande et amabilis pater Amande filiorum tuorum pia vota suscipe et dum in conspectu benigni Jesu cum sanctis ejus inenarrabilis gloria frueris nostri petimus apud ipsum memor esse digneris et dulci prece deposce ut qui hic tuam exsultantes annua veneramur festa illic tecum mereamur festa habere continua A Amandi

a01861

Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia A Ascensio Domini

a01862

Hanc invenit viligantem sponsus stans ad hostium cum lucerna clarum dantem et gratum hospitium A Margaritae

a01863

Sponsus huius virginis candidus et rubicundus dat verba dulcendinis cum praecunctis sit facundus A Margaritae

a01864

Aureola gaudet bina quod sibi conceditur cum sit virgo et divina prolege cum moritur A Margaritae

a01868

Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam alleluia A

a01869

Virginem Olybrius pulchra in tuetur et eiusdem anxius amore tenetur A Margaritae

a01870

Virginale firmamentum Margarita profitetur nullum formidans tormentum quid Olybrius minetur A Margaritae

g00068

Adorna thalamum tuum Sion et suscipe Regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis subsistit Virgo adducens manibus Filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et Salvatorem mundi A Purificatio Mariae

g00069

Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi videret Christum Domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit Nunc dimittis Domine servum tuum in pace A Purificatio Mariae

g00069.1

Responsum accepit Simeon pro eo qui Christum rogabat nigiter a Spiritu Sancto brandemis etate dignitate quoque non visurum se mortem nisi videret Christum domini natum Maria virgine et cum inducerent puerum in templum parentes illius exultant meo accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit cum laetitiam mensa nunc dimittis domine servum tuum in pace quia meruit conspicem Christum qui est rex regum et dominus in enim A Purificatio Mariae

g00830

Pueri Hebraeorum portantes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

g00830.1

Pueri Hebraeorum collentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

g00835

Cum angelis et pueris fideles inveniamur triumphatori mortis clamantes Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

g00839

Omnes collaudant nomen tuum et dicunt Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

g00887

Diligis justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae A

g00888

Praedicabant Apostoli ut paenitentiam agerent et ungebant oleo multos aegros et sanabant A

g00898

Domine tu mihi lavas pedes Respondit Jesus et dixit ei Si non lavero tibi pedes non habebis partem mecum A Ad Mandatum

g00904

Maneant in vobis fides spes caritas tria haec major autem horum est caritas A Ad Mandatum

g00906

Ubi caritas et amor Deus ibi est A Ad Mandatum

g00958

Crucem tuam adoramus Domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo A

g00981

Per lignum servi facti sumus et per sanctam Crucem liberati sumus fructus arboris seduxit nos Filius Dei redemit nos A

g01002

Alleluia alleluia alleluia A Sabbato Sancto

g01587

In paradisum deducant te Angeli in tuo adventu suscipiant te Martyres et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem Chorus Angelorum te suscipiat et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem A Pro Defunctis

g01588

Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum A Pro Defunctis

Pages