A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 12201 - 12250 of 12275 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01936

Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates A Bonaventurae

a01942

Beatus Didacus stadium virtutis in gressus carnem suam laboribus et flagellis vigilis ae jejuniis edomabat A Didaci Confessoris

a01943

Orationi semper intentus dei colloquio jugiter fruebatur A Didaci Confessoris

a01944

In scola orationis divinitus eruditus de rebus caelestibus sensus mirificos proferebat A Didaci Confessoris

a01945

Ad insulas Canarias missus infideles multos ad Christi fidem verbo atque exemplo perduxit A Didaci Confessoris

a01946

Omnes in servo dei copiosum charitatis spiritum et singulare apud deum gratiam agnoscebat A Didaci Confessoris

a01947

Tanto beatus Didacus erga Christi pauperes amore flagrabat ut cum illorum calamitates pro voto sublevare non posset vim lacrimarum profundens verbis eos dulcissimis solaretur A Didaci Confessoris

a01948

Ad beati Didaci corpus surdi audiunt muti loquuntur paralitici sanantur ab obsessis corporibus daemones expelluntur aegroti ad vitam ab ipso mortis limine revocantur A Didaci Confessoris

a01954

Crucis vox hunc alloquitur ter dicens tute praepara vade Francisce repara domum meam quae labitur A Stig. Francisci

a01955

Crucis verbum proponitur fratribus per Antonium et Franciscus ad ostium in crucis modum cernitur A Stig. Francisci

a01956

Crucis arbore eximia per os Francisci surgere apparens cogit fugere draconem et daemonia A Stig. Francisci

a01957

Crucis signum thau littera fronti Francisci scribitur quae varie distinguitur miranda lucis opera A Stig. Francisci

a01958

Crucis magnum mysterium super Francisco claruit dum signatus apparuit cruce duorum ensium A Stig. Francisci

a01962

Excelsi dextrae gratia in dies confortatus caeli suspirat praemia quae tenet nunc beatus A Francisci

a01963

Edoctus autem caelitus per visum per languores mundi contemnit penitus thesauros et honores A Francisci

a01976

Mercennarius autem est qui non est pastor cujus non sunt oves propriae videt lupum venientem dimittit oves et fugit A Dom. 2 p. Pascha

a01978

Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph A Josephi

a01981

Exsurgens Joseph a sommo fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam A Josephi

a02018

Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende michi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam eternam habebunt A Conceptio Mariae

a02019

O quam magnus pontifex cui supremus opifex ita magna fecit magnum natu magnum statu magnum vita signis cummunita cum felice fine Ludovice Christus te perfecit A Ludovici Toul.

a02020

O vas omnis gratiae et verae scientiae praesul contentivum da salutis et virtutis tu doctrinam gentibus divinam quae sit lumen ad caeli cacumen nostri directivum A Ludovici Toul.

a02021

O quem ad regnum supernum suscepit deus puerum velut Israelitam nos precantes te laudantes Ludovice viventes pudice deo gratos semper fac paratos ad aeternam vitam A Ludovici Toul.

a02022

O zelator fidei persecutor haereticorum lumen virtutum exterminator Turcarum praedicator egregius doctor populorum Joannes fidelissimus ordinis minorum A Joannis a Capistrano Confessoris

a02023

Dedit se ut liberaret populum et acquireret sibi nomen aeternum alleluia A Nominis Jesu

a02025

O Wigberte sacerdos Christi A Wigberti

a02026

Gaude caelum terra plaude festum adest dignum laude beatorum vulnerum Christi pii redemptoris quem collaudat vox dulcoris hominis interioris dulcedine dragmatum A

a02038

Lauda deum deum tuum devota Colonia qui te laude fecit dignam per undena milia virginalis coetus tibi missa de Britannia A XI milium Virginum

a02039

Sponsus pulcher prae omnibus rex et sponsus virginum candidatis virginibus purpureis per gladium suum junxit conubium caeli jungendo civibus per passionis bravium super astris invexit A XI milium Virginum

a02041

Diversis mundi partibus virgines quaeruntur virginis aspectibus Ursulae traduntur imbuendae A XI milium Virginum

a02042

Undenis milibus consecratur coetus dei legibus semper meditatur A XI milium Virginum

a02043

Ursula virgo regia moribus ornata vera docta scientia verbi spargit sata A XI milium Virginum

a02046

Novum creans super terram rex creator omnium statum quendam supernorum repraesentat civium A XI milium Virginum

a02047

Quae nec nubunt nec nubentur angelis sunt similes soli Christo sponso suo adhaerentes virgines A XI milium Virginum

a02048

Exercitus virginum fortiter pugnantes ducem habent dominum ipsum imitantes sursum levant animum sursum contemplantes A XI milium Virginum

a02056

Regnans regnat dominus mundo factus comminus carnis per materiam quam traxit de virgine in agmine ludens multifariam A XI milium Virginum

a02057

Omnis terra jubilet jubilando celebret festum virginale in quo canit curia virginum de gloria melos triumphale A XI milium Virginum

a02058

Ante lucem dominum lucis coetus virginum exspectans cum lumine ad agni convivium dum est patens ostium intrat laeto carmine A XI milium Virginum

a02059

Benedicant omnia sua deum opera bonus quia dominus angelorum ordines caelum tellus homines et quo his inferius A XI milium Virginum

a02060

Novum canamus canticum laudantes caeli dominum qui facit mirabilia juvencularum virginum in tympano canentium laus ejus in ecclesia A XI milium Virginum

a02061

Hodierna laetitia mundus illustratur qua caelestis curia valde jucundatur virginitatis lilia sponsus amplexatur nuptiarum convivia celebrat nunc ecclesia thalamus locatur sponsus decorus gloria sponsis daturus praemia sponsis sociatur A XI milium Virginum

a02062

Felix Thomas doctor ecclesiae lumen mundi splendor Italiae candens virgo flore munditiae bina gaudet corona gloriae A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02063

Scandit doctor civis caelestium orbis decor dux lux fidelium norma limes lex morum omnium vas virtutum ad vitae bravium A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02065

Doctor Thomas repletus gratia praemonstratus sacris oraculis mundi carnis hostisque vitia fugit exemplar datus saculis A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02066

Mentis innocentia flosque puritatis exstiterunt praevia luci veritatis A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02067

Ope doctoris caelici tota gaudet ecclesia fulget ordo Dominici peculiari gloria A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02071

O mundus dei gratiae vincens quodvis miraculum pestiferae superbiae numquam praesensit stimulum A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02072

Prece curat socium febrem patientem et in ora vestium sanguinem fundentem A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02073

Stella cadens emicat stuporem dans insolitum qui instantem indicat beati Thomae transitum A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02077

Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02078

Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

Pages