H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn and hymn verse

Genre: 
Full text: 
Quicumque christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae
Genre: 
Full text: 
Amor Jesu dulcissime quando cor nostrum visitas pellis mente caliginem et nos reples dulcedine
Genre: 
Full text: 
Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclita | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans ieiuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis huius precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria eius que soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum amen
Genre: 
Full text: 
Nardi Maria pistici unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et de tergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula amen
Genre: 
Full text: 
Omnipotentem Semper adorent Et benedicant Omne per aevum Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | omnis Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus | et benedicunt Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | omnis Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | omnis Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | omnis Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | et benedicant Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | omnis Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exs
Genre: 
Full text: 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violari
Genre: 
Full text: 
En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salu
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genitrix reparatrix inclita mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johanne
Genre: 
Full text: 
Nunc pater in potentia (...)
Genre: 
Full text: 
Laudetur sancta trinitas et indivisa unitas quia misercordiam nobis fecit et gratiam Nunc pater in potentia regat mundi dementia et det in patientia transire impugnantia Natus in sapientia carnis perpetulentia vitare jam det laetitia deflere et gementia Pneuma amborum caritas beatitudo sanctitas virtutum fons suavitas lustra unge nos deitas Trinitati sit gloria ut det frui victoria in terris omnifaria et in caelesti curia Amen
Subscribe to RSS - H