H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn and hymn verse

Displaying 51 - 100 of 890 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

008291

Decus sacrati nominis H Andreae

008292

Deus creator omnium polique rector vestiens diem decoro lumine noctem soporis gratia H Dom. per annum

008293

Deus qui mundum crimine H Annuntiatio Mariae

008294

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis H Comm. unius Martyris

008294.1

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Laus et perennis gloria patri sit atque filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris

008294.2

Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H Comm. unius Martyris TP

008297

Ecce jam noctis tenuatur umbra lucis aurora rutilans coruscat nisibus totis rogitemus omnes cunctipotentem H Dominica in estate

008298

Egredere Emmanuel quem nuntiavit Gabriel uti sponsus de thalamo virginis matris utero H Vigilia Nat. Domini

008299

En martyris Laurentii armata pugnavit fides postquam vapor diutinus excoxit exustum latus H Laurentii

008300

Ex more docti mystico servemus abstinentiam deno dierum circulo ducto quater notissimo H Dom. 1 Quadragesimae

008300.1

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo H Dom. Quadragesimae

008300.2

Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen H In tempore Quad.

008301

Exsultet caelum laudibus resultet terra gaudiis apostolorum gloriam sacra canunt sollemnia H Comm. Apostolorum

008302

Felix per omnes festum mundi cardines apostolorum praepollet alacriter Petri beati Pauli sacratissimi quos Christus almo consecravit sanguine ecclesiarum deputavit principes H Petri, Pauli

008303

Festum nunc celebre magnaque gaudia compellunt animos carmina promere cum Christus solium scandit ad arduum caelorum pius arbiter H Ascensio Domini

008304

Fili ex patre genite cum H Dominici

008305

A solis ortus cardine et H Assumptio Mariae

008306

Fratres alacri pectore venite concentu pari fruamur hujus inclitae festivitatis gaudiis H Benedicti

008307

Gaude visceribus mater in intimis felix ecclesia quae sacra repleas sanctae festa Mariae plaudant astra solum mare H Nativitas Mariae

008308

Gaudeat caelum retinendo H Dominici

008309

Gemma caelestis pretiosa regis norma justorum via monachorum nos ab immundi Benedicte mundi subtrahe caeno H Benedicti

008310

Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca H Dom. in Palmis

008311

Hic est dies verus dei sancto serenus lumine quo diluit sanguis sacer probrosa mundi crimina H Dom. 3 p. Pascha

008313

Hodie sacratissima virgo H Scholasticae

008316

Hymnum canamus gloriae hymni H Ascensio Domini

008317

Hymnum dicamus domino laudes deo cum cantico qui nos crucis patibulo suo redemit sanguine H Exaltatio Crucis

008318

Illuminans altissimus micantium astrorum globus pax vita lumen veritas Jesu fave praecantibus H Epiphania

008320

Immense caeli conditor qui mixta ne confunderent aquae fluenta dividens caelum dedisti limitem H

008321

In laude Martini deus te H Martini

008322

Ineffabilis est Christe tua H Mariae Magdalenae

008323

Iste confessor domini sacratus festa plebs cujus celebrat per orbem hodie lectus meruit secreta scandere caeli H Comm. unius Confessoris

008324

Iste electus Joannes H Joannis Evang.

008325

Jam Christe sol justitiae mentis dehiscant tenebrae virtutum ut lux redeat terris diem cum reparas H

008326

Jam Christus ascendit polum H Ascensio Domini

008327

Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum H Dom. Pentecostes

008327.1

Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Solemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | Deo patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes

008328

Jam lucis orto sidere deum precemur supplices ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus H Hymni

008329

Jesu Christe auctor vitae qui in tuo sanguine peccatum lavisti Adae Mariae Magdalenae tribuisti salutarem fructum paenitentiae H Mariae Magdalenae

008330

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe H Comm. plurimorum Virginum

008330.1

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Comm. unius Virginis Martyris

008331

Jesu nostra redemptio amor et desiderium deus creator omnium homo in fine temporum H Ascensio Domini

008332

Jesu quadragenariae dicator abstinentiae qui ob salutem mentium praeceperas jejunium H Dom. 4 Quadragesimae

008333

Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia Dei genetrix salutem posce miseris H Omnium Sanctorum

008334

Jesus refulsit omnium pius redemptor gentium totum genus fidelium laudes celebret dramatum H Epiphania

008335

Laurenti merito flammis H Laurentii

008336

Levate manus in sancta H Epiphania

008337

Lucis creator optime lucem dierum proferens primordiis lucis novae mundi parans originem H Dom. per annum

008338

Lumen erat lumen lumen erat H Octava Epiphaniae

008340

Lux ecce surgit aurea pallens facessat caecitas quae nosmet in praeceps diuerrore traxit devio H

008341

Magnae deus potentiae qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti partim levas in aera H

Pages