H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn and hymn verse

Displaying 851 - 890 of 890 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a02015

Caelestis agni nuptias o Juliana dum petis domum paternam deseris chorumque ducis virginum | Sponsumque suffixum cruci noctes diesque dum gemis doloris icta cuspide sponsi refers imaginem | Qui septiformi vulnere fles ad genu deiparae sed crescit infusa fletu flammasque tollit caritas | Hinc morte fessam proxima non usitato te modo solatur et nutrit deus dapem supernam porrigens | Aeterne fili par patri et par utrique spiritus soli tibi sit gloria | Amen H Julianae de Falconeriis Virginis

a02016

Jam satis culpis scelerique diro jam satis caeco dedimus furori ad sacras quisque lacrimas dolensque convolet aras | Magdala Etruscis rediviva in oris pulchrior noxis rediens ab ipsis edocet primae lacrimis juventae tergere sordes | Morte dum spectat misera peremptum criminis foedi comitem repente horret ac deflens maculas vetustas altera surgit | Surgit et fuso sine lege crine foedat antiqui speciem decoris dat latex potum tenuesque mensas suppetit herba | Sic fame et ferro rigidisque flagris delet admissas reparatque culpas caelitum tandem socianda turmis sidera scandit | Qui creas mundum genitor superne nate qui mundi scelus abstulisti spiritus semper par utrique regnans parcite lapsis | Amen H Margaritae Cortonensis

a02017

Novus athleta domini collaudetur Dominicus qui rem conformat nomini vir factus evangelicus | Conservans sine macula virginitatis lilium ardebat quasi facula pro zelo pereuntium | Mundum calcans sub pedibus manum misit ad fortia nudus occurrens hostibus Christi suffultus gratia | Pugnat verbo miraculis missis per orbem fratribus crebros adjungens sedulis fletus orationibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen H Dominici

ah02110

Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus H Nativitas Domini

ah23021

Amor Jesu dulcissime quando cor nostrum visitas pellis mente caliginem et nos reples dulcedine H Transfiguratio Dom.

ah23427

Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina coeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca coeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiissee Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus H

ah23519

Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta vacare theorica sedem sibi eligeba clausulae ergastula | In qua perfruens quam saepe visione caelica divinitus devastandam ab Ungris Almanniam suae quoque passionis praecognovit gloriam | Hujus passionis die gratulantes annua postulemus unanimes illius suffragia mereamur consolari in nostra miseria | Amissaeque diu limen reintrare patriae quam lilio virginali intraverat hodie redimita proprioque roseata sanguine | Quod dignare nobis simplex trinitas concedere ne pretium quod profluxit Christe tuo latere annulletur jam redemptis ad perenne vivere. H Wiboradae

ah50187

Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adiuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis maiestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus eius et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus H In Letaniis maj.

g00523

Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula H Sabbato Q.T. Adventus

g00523.1

Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus H

g00959

Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet H

g00960

Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit H

g00960.1

Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damma ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali carne amictus prodiit | Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et dei manus pedesque stricta cingit fascia | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione

g00961

De parentis protoplasti fraude Factor condolens quando pomi noxialis In necem morsu ruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret H

g00964

Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta Virgo Mater alligat Et Dei manus pedesque stricta cingit fascia H

g00965

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis Sponte libera Redemptor passioni deditus Agnus in crucis levatur immolandus stipite H

g00965.1

Lustra sex qui jam peregit tempus implens corporis sponte libera redemptor passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis silva talem nulla profert fronde flore germine dulce ferrum dulce lignum dulce pondus sustinent | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite | Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam atque portum praeparare arca mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas | Amen H Dom. de Passione

g00966

Felle potus ecce languet spina clavi lancea mite corpus perforarunt unda manat et cruor Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine H

g00967

Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas et superni membra regis tende miti stipite H

g00969

Sempiterna sit beatae Trinitati gloria aequa Patri Filioque par decus Paraclito unius Trinique nomen laudet universitas Amen H

g00970

Pange lingua gloriosi Praelium certaminis et super crucis trophaeum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit H

g00971

De parentis protoplasti fraude Factor condolens quando pomi noxialis Morsu in mortem corruit Ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret H

g00974

Vagit infans inter arcta conditus praesepia membra pannis involuta Virgo Mater alligat Et manus pedesque et crura stricta cingit fascia H

g00975

Lustris sex qui jam peractis tempus implens corporis Se volente natus ad hoc passioni deditus Agnus in crucis levatur immolandus stipite H

g00976

Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur Sanguis unda profluit Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine H

g00977

Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis miti tendas stipite H

g00978

Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago Quem sacer cruor perunxit fusus Agni corpore H

g00979

Gloria et honor Deo Usquequaque Altissimo Una Patri Filioque Inclyto Paraclito Cui laus est et potestas Per aeterna saecula Amen H

g01590

Veni Creator Spiritus mentes tuorum visita Imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui diceris Paraclitus Altissimi donum Dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere digitus paternae dexterae Tu rite promissum Patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium teque utriusque Spiritum credamus omni tempore Deo Patri sit gloria et Filio qui a mortuis surrexit ac Paraclito in saeculorum saecula Amen H Invocatio Sancti Spiritus

g01590.1

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen H Dom. Pentecostes

g01591

Veni Creator Spiritus mentes tuorum visita Imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui Paraclitus diceris donum Dei Altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere Dextrae Dei tu digitus Tu rite promissum Patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium te utriusque Spiritum credamus omni tempore Sit laus Patri cum Filio Sancto simul Paraclito Nobisque mittat Filius Charisma Sancti Spiritus Amen H Invocatio Sancti Spiritus

g01592

Sacris sollemniis inclyta gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta fratribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o rex mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sicut nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitans Amen H Corporis Christi

g01593

Verbum supernum prodiens Nec Patris linquens dexteram Ad opus suum exiens Venit ad vitae vesperam In mortem a discipulo Suis tradendus aemulis Prius in vitae ferculo Se tradidit discipulis Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem Ut duplicis substantiae Totum cibaret hominem Se nascens dedit socium Convescens in edulium Se moriens in pretium Se regnans dat in praemium O salutaris hostia Quae caeli pandis ostium Bella premunt hostilia Da robur fer auxilium Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria Qui vitam sine termino Nobis donet in patria Amen H Corporis Christi

g01593.1

Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Amen H Corporis Christi

g01594

Salutis humanae Sator Jesu voluptas cordium Orbis redempti Conditor Et casta lux amantium Qua victus es clementia Ut nostra ferres crimina Mortem subires innocens A morte nos ut tolleres Perrumpis infernum chaos Vinctis catenas detrahis Victor triumpho nobili Ad dexteram Patris sedes Te cogat indulgentia Ut damna nostra sarcias Tuique vultus compotes Dites beato lumine Tu dux ad astra et semita Sis meta nostris cordibus Sis lacrimarum gaudium Sis dulce vitae praemium Amen H Corporis Christi

g01594.1

Salutis humanae sator Jesu voluptas cordium orbis redempti conditor et casta lux amantium | Qua victus es clementia ut nostra ferres crimina mortem subires innocens a morte nos ut tolleres | Perrumpis infernum chaos vinctis catenas detrahis victor triumpho nobili ad dexteram patris sedes | Te cogat indulgentia ut damna nostra sarcias tuique vultus compotes dites beato lumine | Tu dux ad astra et semita sis meta nostris cordibus sis lacrimarum gaudium sis dulce vitae praemium | Amen H Ascensio Domini

g01595

Jesu nostra redemptio Amor et desiderium Deus Creator omnium Homo in fine temporum Quae Te vicit clementia Ut ferres nostra crimina Crudelem mortem patiens Ut nos a morte tolleres Inferni claustra penetrans Tuos captivos redimens Victor triumpho nobili Ad dextram Patris residens Ipsa Te cogat Pietas Ut mala nostra superes Parcendo et voti compotes Nos Tuo vultu saties Tu esto nostrum gaudium Qui es futurus praemium Sit nostra in Te gloria Percuncta semper secula Gloria Amen H Corporis Christi

g01596

Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Cui mors perempta detulit Summae triumphum gloriae Ascendis orbes siderum Quo te vocabat caelitus Collata non humantius Rerum potestas omnium Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et inferorum condita Flectat genu jam subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Peccat caro mundat caro Regnat Deus Dei caro Sis ipse nostrum gaudium Manens olympo praemium Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Jesu tibi sit gloria Qui victor in caelum redis Cum Patre et almo Spiritu In sempiterna saecula Amen H Corporis Christi

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini

g01597

Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Quo mors soluta deperit Datur triumphus gratiae Scadens tribunal dexterae Patris potestas omnium Collata Jesu caelitus Quae non erat humanitus Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et infernorum condita Flectat genu jan subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Culpat caro purgat caro Regnat Deus Dei caro Tu Christe nostrum gaudium Manens olympo praeditum Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Gloria tibi Domine Qui scandis super sidera Cum Patre et Sancto Spiritu In sempiterna saecula Amen H Corporis Christi

Pages