H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn and hymn verse

Displaying 1 - 50 of 890 chants
Cantus ID Full textsort descending Genre Feast

008272.1

Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen H Comm. BMV

830190

Laetus hoc festum colat universus orbis et sumat sibi spem salutis Magdalenae dum recolit beatae festa Mariae H Mariae Magdalenae

a01986

Quisquis molesta frangitur cura Joanni supplicet quid possit ille pendulae circum tabellae praedicant | Hoc invocato nomine febrilis aestus diffugit morbi recedunt deserit mors ipsa praedam territa | Pressus patenti in aequore nimbos quid horret navita adest Joannes effera tam vis procellae evanuit | Impune saxa corruunt fructus dat arbor inscios nutum jubentis turgida veretur unda fluminum | Venite quotquot fraudibus caecis avernus implicat venite quotquot jugiter premunt reatus pondera | Solator indigentium cunctis medelam porriget fides redibit mentibus complebit arbor pectora | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen H Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris

a01133.1

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen H Cathedra Petri

830405

-- -- plaudite -- Margaritae (...) H Margaritae

830001

A patre unigenitus ad nos venit per virginem baptisma cruce consecrans cunctos fideles generans H Epiphania

008248.1

A solis ortus cardine ad usque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae baiulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum concepit alvo filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno iacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Nativitas Domini

008248

A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine H Nativitas Domini

008305

A solis ortus cardine et H Assumptio Mariae

a01283

A solis ortus | Venite (…) H In tempore Adventus

830002

Accedit Large (...) H Helari, Tatiani

a01726

Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices occulos gravide pressus peccatorum pondere parce redemptor | Bonum neglexi facere quod debui probrosa gessi sine fine crimina scelus patravi nullo clausum termino subveni Christe | (...) H

008249

Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi H Octava Paschae

008250

Ad Christi laudem virginis et H Caeciliae

830003

Ad honorem conditoris cui vivunt omnia diem magni confessoris celebret ecclesia in quo cursus et laboris est adeptus praemia H Materni

a00915

Ad honorem regis summi qui condidit omnia venerantes jubilemus Jacobi magnalia de quo gaudent caeli cives in superna curia cujus facta gloriosa meminit ecclesia H Jacobi

830004

Ad laudem Christi procerum (...) H Bartholomaei

830005

Ad laudem regis gloriae chorus praesentis curiae sub claro vocis sibilo cordis resultet jubilo H Vincentii

008251

Ad laudem sanctae Mariae H Assumptio Mariae

a01559

Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen H In tempore Paschae

830006

Ad sacrum cujus (...) H Mariae Magdalenae

a00199

Adest dies laetitiae In qua Geraldus hodie coronatur in aethere regno potitur gloriae H Geraldi archiepiscopi bracharensis

830007

Adest dies sanctus dei claro (...) H Ascensio Domini

830008

Adesto sancta trinitas par splendor una deitas qui extas rerum omnium sine fine principium H De Trinitate

a00927

Adnue Christe saeculorum domine nobis per horum tibi cara merita ut qui te coram graviter deliquimus horum solvamur gloriosis precibus H Joannis Evang.

830010

Aestimavit hortulanum et (...) H Mariae Magdalenae

008253

Aeterna caeli gloria beata spes mortalium celsi parentis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer ipsamque lucem nuntiat cadit caligo noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides radicet altis sensibus secunda spes congaudeat tunc major exstat caritas | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H

830011

Aeterna Christi munera apostolorum gloria laudes ferentes debitas laetis canamus mentibus H Comm. Evangelistarum

a01580

Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen H Apostolorum et Evangelistarum

a00934

Aeterna Christi munera et martyrum praeconia canant tellus et aethera in saecula perennia H Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris

008252

Aeterna Christi munera et martyrum victorias laudes ferentes debitas laetis canamus mentibus H Comm. Apostolorum

830012

Aeterna Christi munera nos (...) H De Sancta Lancea

830344

Aeterna Christi totum (...) H Omnium Sanctorum

a00921

Aeterna sapientia in firma mundi eligit Christus undena milia format firmat et perficit H XI milium Virginum

830013

Aeternae rex altissime (...) H De Corona Spinea

a00421

Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fulgetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat amen H Angeli Custodis

830387

Aeterne regi gloriae devota (...) H De Corona Spinea

008254

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium H Dom. per annum

a01546

Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei iam sonat iubarque solis evocat | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus iacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Iesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen H Dominica in estate

008255

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae H Ascensio Domini

g01596

Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Cui mors perempta detulit Summae triumphum gloriae Ascendis orbes siderum Quo te vocabat caelitus Collata non humantius Rerum potestas omnium Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et inferorum condita Flectat genu jam subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Peccat caro mundat caro Regnat Deus Dei caro Sis ipse nostrum gaudium Manens olympo praemium Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Jesu tibi sit gloria Qui victor in caelum redis Cum Patre et almo Spiritu In sempiterna saecula Amen H Corporis Christi

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini

008255.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae H Ascensio Domini

g01597

Aeterne Rex altissime Redemptor et fidelium Quo mors soluta deperit Datur triumphus gratiae Scadens tribunal dexterae Patris potestas omnium Collata Jesu caelitus Quae non erat humanitus Ut trina rerum machina Caelestium terrestrium Et infernorum condita Flectat genu jan subdita Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium Culpat caro purgat caro Regnat Deus Dei caro Tu Christe nostrum gaudium Manens olympo praeditum Mundi regis qui fabricam Mundana vincens gaudia Hinc te precantes quaesumus Ignosce culpis omnibus Et corda sursum subleva Ad te superna gratia Ut cum repente coeperis Clarere nube judicis Poenas repellas debitas Reddas coronas perditas Gloria tibi Domine Qui scandis super sidera Cum Patre et Sancto Spiritu In sempiterna saecula Amen H Corporis Christi

a00962

Aeterni patris filium conceptura carnaliter huic parat domicilium decorans se mentaliter H Praesentatio Mariae

830015

Aeterni patris ordine in templo virgo conditur ubi mira dulcedine contemplando perfruitur H Praesentatio Mariae

830434

Agathae sacre virginis diem festum colimus in quo devicto tyranno palmam sumit martyrii H Agathae

830016

Agnes beatae virginis natalis est quo spiritum caelo refudit debitum pio sacrata sanguine H Agnetis

a00966

Agnes in agni solium cum jubilo traducitur quo regale conjugium cum gloria perficitur H Agnetis

a02013

Agnes nobilium gloria virginum quae nunc in superis inclyta sedibus regnas en meritae nos tibi pandimus laetis gaudia canticis | Quantis haec pateat vita periculis noscens quamque hominum corda potentibus mundus blanditiis attrahat expetis prudens omnia linquere | Te germana praeit clara facem gerens vanasque illecebras spernere saeculi haud ignara docet tu patrios lares fastum commoda deseris | Te mente intrepidam non fera verbera non vis non quatiunt dicta minacia sed Clarae praecibus firma loco manes sancti propositi tenax | Immani rabie concitus impetit te ferro patruus dextera sed minax extemplo riguit cumque sua fugam turba territus arripit | Induta hinc rigidis vestibus unice ut Christo placeas protinus ordinem Francisci ingrederis quaeris et arduam vitae currere semitam | Tu qui cuncta regis mitis ades deus Agnetis metiris carpere nos iter virtutis tribuas detur ut omnibus caeli praemia consequi | Amen H Agnetis Assisiensis

Pages