H | Cantus Index for Office and Mass

H

Office

Hymn and hymn verse

Displaying 1 - 50 of 890 chants
Cantus ID Full text Genre Feastsort descending

a01602

Ecce lignum gloriosum in quo dudum pensa sunt christi salvatoris membra mundum redimentia fletu producentes omnes preces hic prosternite H

a01847

Rex angelorum prepotens qui sponte pauper factus es ut nos per evum divites in ethre tecum poneres | Largire nobis prospera crucis sacra sollempnia gratesque da psolvere nagne tuae clementiae | Qui sustinens obprobria fel vincla sputa verbera mortemque nobis perpetis vitae parasti gloriam | Nunc clarus in regno tuo nostri memento quaesumus ut cum latrone perfrui da paradisi gaudiis | Tecum patrem piissimum simulque sancto spiritu inferna terre sidera tremunt adorant concrepant H

a00185

Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genitrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens baptista Johannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclite Laurenti qui flammas exsuperasti victorum ab aethereo nunc muserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Auti Thoma praeces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis convincte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terre dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsithroni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison H

830099

Dei fide qua vivimus spe perenni qua credimus per caritatis gratiam Christi canamus gloriam H

a00902

Cives caelestis patriae regi regum concinite qui est supremus opifex civitatis uranicae in cujus aedificio talis exstat fundatio H

a01726

Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices occulos gravide pressus peccatorum pondere parce redemptor | Bonum neglexi facere quod debui probrosa gessi sine fine crimina scelus patravi nullo clausum termino subveni Christe | (...) H

a00920

Rex Christe clementissime praesta pacem ecclesiae illam regendo dirige nosque fovendo protege H

a00744

Confessor Dei lucidus Deo et genti placidus refulsit ut topasius beatus vir Procopius H

a00949

Summe sacerdos rector et custos dux Arvernensis praesul insignis vernula dei sacer Illidi pangimus tibi H

008383

Rex aeterne domine rerum creator omnium qui es ante saecula semper cum patre filius H

a01750

Tu rex redemptor omnium qui cuncta quae creata sunt certis in eum legibus disponis atque ordinans | Nocturnis horis surgimus actus iniquos pandimus nostriquae horis organum te laudat hymnis dulcibus | Ut turba quid quid demonum corripias tu proprio parcendo cures omnia et dona vite conferas | Ne ipsa plebs nequissima utrisquae cuncti criminis nos ad penne incendium secum cremandor adtraat | Ad nunc gementes poscimus tua deus potentiam ut nos ab omni liberos reddas cito piaculo H

a00937

Digna deo Cilinia virtutum luce fulgida quae cuncta spernens lubrica mansura tenes gaudia H

a01624

Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus lesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem Domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit Dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque Dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cuius accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Quum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi Domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Xristus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atquae regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclitam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula. H

a00950

Jam carmine mellifluo odas persolvit contio Illidium sic recolat ut mundo clarum faciat H

830319

Te lucis auctor personant hujus catervae carmina quam tu replesti gratia anastasis potentia H

830165.1

Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus sunt et spiritibus saepe nocentibus paenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus sanuis ad superos ex hac heronticis quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit per Christum genitum summe Pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum. H

a01756

Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia H

a00174

Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex H

008340

Lux ecce surgit aurea pallens facessat caecitas quae nosmet in praeceps diuerrore traxit devio H

g00523.1

Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus H

a00940

Instet clara dies quo recolendus et rutilans meritis luceque splendens scandit exelsi sidera caeli Alpinus decori nec ne saluti qui datus est praesul munere Christi o Catalaunum lux tibi magna H

a01712

Nunc ad mentem (...) H

ah23427

Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina coeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca coeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiissee Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus H

a00900

Odo princeps altissime regumque potentissime regale sceptrum suscipe longo regendo tempore H

a01973

Eja dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen H

a01545

Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit | Nostras preces ut audiat suamque dexteram porrigat et expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Ut quique sacratissimo huius diei tempore horis quietis psallimus donis beatis muneret | Iam nunc paterna claritas te postulamus affatim absint faces libidinous et omnis actus noxius | Ne foeda sit vel lubrica compago nostri corporis ob cuius ignes ignibus avernus urat acrius | Mundi redemptor quaesumus tu probra nostra diluas nobisque largus commoda vitae perennis conferas | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum. H

a01758

Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime H

a00960

Claris psallendo vocibus hymnum canamus domino in Amalbergae beatae gaudentes sollemnitate H

a01523

Omnipotentem Semper adorent Et benedicant Omne per aevum Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | omnis Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus | et benedicunt Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | omnis Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | omnis Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | omnis Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | et benedicant Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | omnis Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | et benedicunt Rite camini ignei flammas iussa tyranni temnere prompti | omnis H

008253

Aeterna caeli gloria beata spes mortalium celsi parentis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer ipsamque lucem nuntiat cadit caligo noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides radicet altis sensibus secunda spes congaudeat tunc major exstat caritas | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H

008396.1

Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinus que personaliter H

a00942

Carminibus placet hymnidicis gesta retexere pontificis quem sua dum rogat atque colit Licinium vocat Andegavis H

a00901

Quique cupitis audire ex meo ore carmina de summo deo nunc audite gloriosa famina et de adventu antichristi in extremo tempore H

a00594

O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen H

a01720

Quod quod volutis artubus somno gravatis torpuit delumens in somnio turpique fluxu in semine | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes sordibus carnis gravate spiritus H

008402

Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham et linteum cernit caeno procumbere | Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quod cinis servet cineri | Lavator thoris accubat verbique favos aggrerat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat | Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris | Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu H Ad Mandatum

830124

Fidelium devotio depromat (...) H Ad Suffragium

830358

Pange lingua nunc praeb-m per (...) H Additamenta

830269

Petri comes et proximus (...) H Additamenta

008331

Jesu nostra redemptio amor et desiderium deus creator omnium homo in fine temporum H Ascensio Domini

008326

Jam Christus ascendit polum H Ascensio Domini

g01596.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Ascensio Domini

830007

Adest dies sanctus dei claro (...) H Ascensio Domini

008255

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae H Ascensio Domini

008316

Hymnum canamus gloriae hymni H Ascensio Domini

008365

Optatus votis omnium sacratus illuxit dies quo Christus mundi spes deus conscendit caelos arduos H Ascensio Domini

008303

Festum nunc celebre magnaque gaudia compellunt animos carmina promere cum Christus solium scandit ad arduum caelorum pius arbiter H Ascensio Domini

830328

Tu Christus nostrum gaudium (...) H Ascensio Domini

830033

Astra polorum super ascendit Christus ad patris dexteram sedens victor et auctor noster ubique H Ascensio Domini

008255.1

Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae H Ascensio Domini

Pages