[M] | Cantus Index for Office and Mass

[M]

Office

Miscellaneous (a generic code used in the earliest Cantus indices)

Genre: 
Feast: 
Full text: 
Stephanus iste martyr proto (...)
Genre: 
Feast: 
Full text: 
O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terr
Genre: 
Feast: 
Full text: 
O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virgine
Genre: 
Full text: 
O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma
Genre: 
Full text: 
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dici
Genre: 
Full text: 
O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos camp
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis int
Genre: 
Feast: 
Full text: 
O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate d
Genre: 
Feast: 
Full text: 
O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis
Genre: 
Full text: 
Accendite accendite accendite
Subscribe to RSS - [M]