Of | CANTUS Index for Office and Mass

Of

Mass

Offertory

Genre: 
Full text: 
Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis
Genre: 
Full text: 
Erue domine animas eorum de morte et projice post tergum tuum omnia peccata eorum quia non infernus confitebitur tibi nec mors laudabit te
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Holocausta medullata laudationis offerimus tibi domine pro honore dilecti tui antistitis Saturnini ut qui tibi sacerdos et ara exstitit et sacrificium preces nostras perferat ante tuae propitiationis tronum
Genre: 
Full text: 
O quam gloriosum est regnum in quo cum christo regnant omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit alleluia
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Recordare virgo mater dum steteris in conspectu dei ut loquaris pro nobis bona et ut avertat indignationem suam
Genre: 
Full text: 
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi orationem meam
Genre: 
Full text: 
Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum quemadmodum vidistis eum ascendentum in caelum alleluia
Genre: 
Full text: 
Sanctificavit Moyses altare domino offerrens super illud holocaustum immolans victimas fecit sacrificium matutinum domino deo in odorem suavitatis in conspectu filiorum Israel
Genre: 
Full text: 
Ingressus est Zacharias sacerdos in domo domini ad oram incensi dixit ad eum angelus ne timeas quia exaudita est oratio tua et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium et vocabitur nomen ejus Johannes quia in nativitate ejus multi gaudebunt alleluia
Genre: 
Full text: 
Inclina oculos meos ne umquam obdormiam in morte nequando dicat inimicus meus Praevalui adversus eum
Subscribe to RSS - Of