Pr | CANTUS Index for Office and Mass

Pr

Mass

Prefatio (when written out and notated)

Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias | Ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admi
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et ser
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis majestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te quidem domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus | Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi | Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Genre: 
Feast: 
Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit | Ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Subscribe to RSS - Pr