PS | Cantus Index for Office and Mass

PS

Office

Psalm

Genre: 
Full text: 
Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria
Genre: 
Full text: 
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam aaron quod descendit in ora vestimenti eius | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et uitam usque in saeculum | Gloria
Genre: 
Full text: 
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi quotidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jorda
Genre: 
Full text: 
Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me | Ecce alienigenae et Tyros et populus Aethiopum hi fuerunt illic | Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantium omnium habitatio est in te
Genre: 
Full text: 
Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula
Genre: 
Full text: 
Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum
Genre: 
Full text: 
Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea
Genre: 
Full text: 
Alleluia laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus | Laudate eum in virtutibus ejus laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus | Laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara | Laudate eum in tympano et choro laudate eum in chordis et organo | Laudate eum in cymbalis benesonantibus laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet dominum alleluia
Genre: 
Full text: 
Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium consc
Genre: 
Full text: 
Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis
Subscribe to RSS - PS