R | Cantus Index for Office and Mass

R

Office

Responsory

Displaying 5501 - 5539 of 5539 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01894

Sanctis succrescens moribus sacris provectus est ordinibus et ut honestas rerum poscebat Christo praeduce semetipsum regebat R Ruperti Salisburgii

a01895

Praesul insignis Rupertus terris lucebat longe positus qui rogatu Dietonis fines adiit Noricae regionis R Ruperti Salisburgii

a01896

Felix tantae prolis Francia genitrix sed felicior donata tali patrono Norica laetetur Pannonia Christo per ipsum dedita o presul Ruperte benigne nobis succurre R Ruperti Salisburgii

a01916

O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades R Annae

a01921

Praeceptor bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Heliae unum R Transfiguratio Dom.

a01922

Si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius quae evacuatur multo magis ministratio spiritus quae manet erit in gloria R Transfiguratio Dom.

a01923

Certamen forte dedit illi ut vinceret et sciret quoniam omnium potentior est sapientia R Comm. unius Martyris

a02028

Surge mundi R

a02029

Agnus sine macula mundana piacula vulnerum cruore tergens tabernacula caeli fecit pervia flagranti amore R

a02030

Mira providentia diva sapientia domum quam fundavit ex gentis malitia praesidis militia flagris cruentavit R

a02031

Stolas tingunt martyres genas pingunt virgines in agni cruore ex fontibus vulnerum debriantur plurimum angeli dulcore R

a02032

Haedi tincta sanguine tunica talaris est cruoris unguine caro salutaris purpurata stipite sacri torcularis R

a02033

Templum tabernaculi pellibus caprinis rubricatis tergitur atque jacinthinis sic verbum altissimi vulnerum sentinis purpuratum corpore protegit ab imis R

a02034

Christus vulneratus est pro nostris peccatis pro mundi sceleribus attritus est gratis o insignis gratia honor libertatis immolato filio redit venumdatis R

a02035

Vir indutus lineis altramento femoris pinxit tau crucis in fronte inebrians cruoris fonte moerentis in vinculis R

a02036

O sacratum corpus Christi qui tot poenas pertulisti vulneratum lanceatum diris vinclis coartatum ciba nos in hora mortis reseratis regni portis intruduc ad gaudia R

a02037

Vidi regem coronatum multo diademate clara stola candidatum purpurata sanguine quem in albis sequebantur caelestes militiae regi regum concinentes canticum laetitiae R

a02044

Elegit deus nova bella contra mundi principem pugnavit aetas tenella vitam ducens caelibem cum puellis et puella in hunc mundi tramitem R XI milium Virginum

a02045

Inter sanctas speciosa fuit nomine Pinnosa virgo fragrans velut rosa et inter mundi spinosa odorem fudit fragrantem R XI milium Virginum

a02050

Erubescite barbati vitiorum ense strati nam virginum candidati exercitus pugnaverunt moriendo quem vicerunt et palmam promeruerunt R XI milium Virginum

a02051

Isto mundo derelicto carnis rident jacula nescientes in delicto thorum absque macula totae pulchrae sponso Christo fide nubent patula R XI milium Virginum

a02052

Fulget dies laetitiae virginum chorus hodie de mundo triumphavit quem super thronum gloriae totius rex justitiae Christus exaltavit R XI milium Virginum

a02053

Felix tellus felici sanguine quae roseo madens ut flumine virgineo dotatur agmine R XI milium Virginum

a02054

Gaudet chorus caelestium consortio sanctarum in capite gestantium diadema praeclarum quibus non deest lilium nec purpura rosarum R XI milium Virginum

a02055

Haec est dies quam fecit dominus dies festus caelorum civibus in qua nova lux orta tristibus pax terrenis laus sit caelestibus R XI milium Virginum

a02068

Sancti viri verbum propheticum praemonstravit mundo mirificum sanctum Thomam doctorem caelicum sectaturum sanctum Dominicum R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02069

Christi pia tractus dulcedine mundum linquens probatur turbine pugil fortis raptus de ordine vicit prorsus pulsa libidine R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02070

O anima sanctissima qua contemplante dulciter corpus linquebat infima stans sursum mirabiliter R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02074

De excelsis fons sapientiae sancto Thomae infudit copiam tamquam flumen clarae scientiae qui susceptam refudit gratiam dum fluentis summae peritiae rigat totam sanctam ecclesiam R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02075

Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02076

Sidus missum Thomae de superis novo signo divini muneris hunc caelestem demonstrat caeteris verbo vita doctrina litteris R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02080

Scholas Thomae Paulus ingreditur sacra simul fantur mysteria digne tandem per raptum trahitur vir caelestis ad vitae praemia R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02081

Beati Thomae gloria divo fulsit miraculo odoris fragrantia mira fluxit ex tumulo qui nitens pudicitia vixit absque piaculo R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02082

Sertum gestans cum torque duplici caput gemmis ornatum cernitur et monili fulgoris caelici lux emissa mundo diffunditur Augustinus fratri sic loquitur R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

g00070

Obtulerunt pro eo Domino par turturum aut duos pullos colum barum Sicut scriptum est in lege Domini R Purificatio Mariae

g00926

Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi R

g00931

Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me R

g01584

Subvenite sancti dei occurrite angeli domini suscipientes animam ejus offerrentes eam in conspectu altissimi R Pro defunctis

g01586

Suscipientes animam ejus offerrentes eam in conspectu altissimi R Pro defunctis

Pages