Sq | Cantus Index for Office and Mass

Sq

Mass

Sequence

Displaying 1 - 50 of 1796 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

508001

Lauda Sion salvatorem lauda (...) Sq Corporis Christi

508002

Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Sq Dom. Resurrectionis

508004

Eia recolamus laudibus piis digna huius diei gratia in qua nobis lux oritur gratissima noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula hodie saeculo maris Stella est enixa novae salutis gaudia quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia homo lapsus ovis abducta revocatur ad aeterna gaudia gaudent in hac die agmina angelorum gloria quia erat drachma decima perdita et est inventa o culpa nimium beata qua redempta est natura deus qui creavit omnia nascitur ex femina mirabilis natura mirifice induta, assumens quod non erat manens quod erat induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta quaerere venerat pastor pius quod perierat induit galeam certat ut miles armatura prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela in quibus figebant divisa sunt illius spolia capta praeda sua Christi pugna fortissima salus nostra est vera qui nos suam ad patriam duxit post victoriam in qua sibi laus est aeterna Sq Stephani

508005

Hodiernae festum lucis et sollemnae vitae dictis pro vict[?] lancea decantemus laudes ei quem mansfixit[?] vitae salutis framea omnis utriusque sexus te stringebat cuple nexus et mortus angustia psalle illi qui resolvit culpam poenam pro te solvit vitae dans remedia ave ferrum triumphale intrans pectus tu vitale caeli pandis hostia fecundata tu cruore felix hasta nos amore per te fixi lauda florens cruor quem fuderunt aetus Christi quos foderunt clavorum faxoria[?] fusa per te ac rigata et per clavor solidata hostia sint precordia salve Jesu Nazarene tu pro nobis mortis poene affectus m[?]ria placa patrem majestatis ut meum cum beatis nos coronet gloria Sq De Sancta Lancea

508006

In Wolfgangi canamus honore Christo dulce melos dignus pangi translatus indicisto praesul sanctus qui nascens ex Sivenia hujus lenia puer sprevit mox excellens artibus in remotis partibus post scholarum regimen cogitur ad columen decanatus sed asperens saeculum fit in claustro speculum monachatus demum in pannonia fidei praeconia frustra saevit Ratisbona praesulem Caesar facit exsul dum non quaevit hic errata corrigit lapsis manum porrigit deus illum dirigit prosperando gregem Christi pastibus fovet sine fastibus hostis obstatastibus vigilando fraudis haerecticae victor propheticae multa praedixit mirificae caelo dans spiritum post ingens meritum gregem defendat nunc creditum Sq Transl. Wolfgangi

508007

Jesse radix humidatur (...) Sq Praesentatio Mariae

508008

Laureata plebs fidelis sacramento Christi carnis lauda regem gloriae nam cum regnans sit in caelis cum effectu suae mortis se praebet cottidie ut pretium pro peccatis fiat virtus passionis et augmentum gratiae missa confert ista nobis ergo digne sit sollemnis missae cultus hodie hoc signavit vitae lignum Melchisedech panem vinum ut placaret trinum unum offerrens altissimo aser quoque pinguis cibus delicias dans regibus nam regalis hic est cibus pane sacratissimo et hoc quidem designavit agnus sine macula quem edendum immolavit quondam lex mosaica agnus legis jam cessavit supervenit gratia Christi sanguis dum manavit mundi tollens crimina caro cujus tam serena nobis esca sit amoena fidei mysterio quam provide manna caeli figuravit Israeli nobili praesagio esca fuit temporalis in deserto datum manna Christus panis et perennis dans aeterna gaudia hic est panis salutaris per quem datur nobis vita hic est calix specialis cujus potus gratia hic est esus pauperum nullum quaerens pretium sed mentes fidelium panis praebens copiam o dulce convivium supernorum civium in terris viaticum nos ducens ad patriam vitae via lux perennis satians refectio Christe confer vitam nobis hoc sacro convivio ut aeterno cum supernis perfruamus gaudio quod ostendet deitatis manifesta visio vive panis vivax unda vera vitis et fecunda vitae da subsidia sic nos pasce sic nos munda uta morte nos secunda tua galvet gratia nam effectus tuae mortis nos emundat a peccatis per missae mysteria summe templum trinitatis sempiternam confer nobis gloriam in patria Jesu decus angelorum spoliator infernorum humili victoria honor caeli lux sanctourm salus mundi fons bonorum tibi laus et gloria amen Sq Corporis Christi

508009

Verbum dei deo natum quod nec (...) Sq Joannis Port. Lat.

508010

Lux praeclara lux sollemnis (...) Sq Servatii

508011

Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta virgula fructigera | Salve clausa templi porta soli deo pervia | Plaude vellus Gedeonis rore madens pneumatis | Plaude pellis Solomonis pulchrior prae ceteris | Vale Jacob micans stella et illustrans | Maria vale consignata cella rubus in vi flammea | Euge sole quod amicta solem gignis stellula | Euge quod sic prae electa stella caeli fulgida | Pange aurora consurgens luce novi sideris | Pange arcae trina ferens charismata miseris | Eia magnificat tua Jesum Christum anima | Eia tecum ut laudemus ora dulcis Maria Sq Visitatio Mariae

508012

Illibata mente sana abiit (...) Sq Visitatio Mariae

508014

O felicem genitricem cujus (...) Sq Visitatio Mariae

508017

Laetabundus exsultet fidelis cum sit dominus et domine chorus alleluia regem regum intactae profudit thorus res mirranda angelus consilii natus est de virgine sol de stella sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara sicut sidus radium profert virgo filium pari forma neque sidus radio neque mater filio fit corrupta cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra verbum ens altissimi corporari passum est carne sumpta Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit esse caeca si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera natum considera quem docet littera ipsum genuit puerpera Sq Nativitas Domini

508018

Ave nostrae spes salutis et (...) Sq De BMV

508019

Mariae praeconio serviat cum (...) Sq De BMV

508020

Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata | Quos coronat in caelo honore et gloria | Virginum sponsus qui pascit inter lilia | Quarum triumphis exsultat caelorum curia | Quarum coronis ornatur mater ecclesia | Beata vere quae tot electas virgines protulisti Britannia | Beata pio quae purpurata es earum cruore Colonia | Jam deo devota beati exercitus regina Ursula | Ex dictis erat angelicis martyrii virginum praescia | Quod dum cognoscunt sacrae virgines gaudio gaudent fundunt lacrimas adorant collaudant deum humili corde voce pia | Commendant Christo suas animas mundum contemnunt mente socia prudentes ornatae sumpto oleo lampade fulgida | Vere mirabilis in sanctis deus virtutis tuae gratia | Hodie virginum qui coronasti undena simul milia | Hunni feroces gens barbarica cunctisque gentibus inimica | Agnas insontes gregis domini prosternunt rabie inaudita | Hic sanguinis pretiosi sanctarum fluxerunt flumina | Hic corpora jacent fusa munimen tuum Colonia | Solvitur obsidio libertas redditur hostibus fugatis urbem salvant martyrum merita | Laetare Colonia gaude Britannia quamque visitarunt votis et precibus urbs Romula | Exsultent sancti tot consortibus laetetur tot patronis ecclesia | Istarum venerantes merita precamur nostra laxari crimina | Sit tibi pater caelestis cura Christo et spiritu sancto laus et gloria unus deus in saecula Sq XI milium Virginum

508021

Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis amor verus res miranda | Mens in carne latuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma Sq Francisci

850150

Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris | Est populis Christo regi credulis | Hii delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathenae molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles | Precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate Sq Comm. plurimorum Martyrum

850160

Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solum justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te dligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad monetm filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac ingi sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem boni visere da purae mentis oculos in te defigere | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire Sq Assumptio Mariae

850231

Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius Sq Comm. Evangelistarum

850303

Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in homine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium Sq Dom. Pentecostes

850309

Virginis Mariae laudes intonent christiani | Eva tristis abstulit sed Maria protulit natum qui redemit peccatores | Lux et virtus modulo convenere stupendo Mariae filius regnat unius | Dic nobis Maria ego clemens et pia quomodo facta es genetrix cum tu sis plasma de te nascentis | Angelus est testis ad me missus caelestis natus est ex me spes mea et incredula matre Judaea | Credendum est magis soli Gabrieli forti quam judaeorum prave cohorti | Scimus Christum processisse ex Maria vere tu nobis Christe rex miserere Sq Suff. Mariae

ah02018

Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02019

Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis Illumina nunc pectora tuoque concrema audita ut praeconia sint pulsa tandem lubrica Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis Non demum artemur malis pro qualitate criminum sed cum beatis compotes simus perenne caelibes Praesta pater Sq Nativitas Domini

ah02021

Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Sq Nativitas Domini

ah02022

Christe redemptor omnium ex patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter Tu lumen tu splendor patris tu spes perennis omnium indende quas fundunt preces tui per orbem famuli Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo forman sumpseris Sic praesens testatur dies currens per anni circulum quod solus a sede patris mundi salus adveneris Te caelum terra maria te omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exsultans cantico Nos quoque qui sancto tuo redempti sanguine sumus ob diem natalis tui hymnum novum concinimus Gloria tibi domine Sq Nativitas Domini

ah02051

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat Patrata sunt haec mysticae paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis coelitus largire dona spiritus Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc peccamina et da quieta tempora Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus Sq Dom. Pentecostes

ah02052

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Johannes Nuntius celso veniens olympo te patre magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae oridine promit Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine posses Praebuit hyrtum tegimen camelus artibus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar adfuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Johanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae

ah02053

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae

ah02054

Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris alvus claudere nescia ortus herilis prodidit indicem Cum virginalis regia gloriam summi tonantis nomine pignoris gestaret aula nobilis intimo Vox suscitavit missa puerpera fovetque vatis gaudia parvuli matres prophetant munere pignorum mutus locutus nomine filii est Scribendus hic est vocis ut augeat nostrae canores diraque vincula dissolvatoris larga propheticis Sq Joannis Baptistae

ah02130

Jesu sacrator mentium spes et salus credentium nos hoc quadragenario purifica jejunio Dum decimamus annuam te duce parsimoniam facultas abstinentie sit fructus poenitentiae Et si reatus conscia mens tibi deo supplicat intende clemens perpeti quae vota reddit vesperi Monachorum collegio et clericorum jubilo nec non utrique sexui adsis ubique supplici Praesta perennis deitas et trinitatis unitas ut dignis paschae victima des sempiterna saecula. Sq Dom. 1 Quadragesimae

ah02131

Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito Sq Dom. Resurrectionis

ah02132

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis charitas et spiritalis unctio Sq Invocatio Sancti Spiritus

ah07001

Precamur nostras (...) Sq

ah07002

Veniet rex in aeternum (...) Sq

ah07003

Orbis vita patris sapientia (...) Sq

ah07005

Vox prophetica (...) Sq

ah07006

Pangat laudes digne lingua canora (...) Sq

ah07008

Pangat laudes digne lingua (...) Sq

ah07011

Laus beata vita paxque (...) Sq

ah07012

Aure benigna audias (...) Sq

ah07015

Adest una atque precelsa (...) Sq

ah07017

Haec dies quam excelsus ipsa fecit deus (...) Sq

ah07020

Epithalamia affla reboa domini (...) Sq

ah07021

Caelica resonant clare camenas agmina (...) Sq

ah07022

Christi sacra iam serenat (...) Sq

ah07024

Celebranda satis nobis est (...) Sq

ah07025

Quia verbum hodie est caro factum (...) Sq

ah07027

Pangat vox humana Christe carmina (...) Sq

ah07029

Salve exsultans sancta parens (...) Sq

Pages