Sq | Cantus Index for Office and Mass

Sq

Mass

Sequence

Displaying 1751 - 1799 of 1799 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

ah55362

Puro corde colletemur voce foris jucundemur (...) Sq

g00383

Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti Quae maerebat et dolebat Pia Mater dum videbat Nati poenas inclyti Quis est homo qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio Qui non posset contristari Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio Pro peccatis suae gentis Vidit Jesum in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum Eia Mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugem Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complacem Sancta Mater istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide Fac me tecum pie flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Fac me cruce inebriari Et cruore Filii Flammis ne urar succensus Per te Virgo sim defensus In die judicii Christe cum sit hinc exire Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen Alleluia Sq Septem Dolorum BMV

g01011

Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Amen alleluia Sq Dom. Resurrectionis

g02202

Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vicia fer remedia reis in via dans in patria vite gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria a nobis Sq Vig. Assump. Mariae

g02290

Regnantem sempiterna per saecla susceptura contio devote concrepa factori reddendo debita quem jubilant agmina caelica ejus vultu exhilarata quem exspectant omnia terrea ejus nutu examinanda districtum ad judicia clementem in potentia tua nos salva Christe clementia propter quos passus es dira ad poli astra subleva nitida qui sorde tergis saecula influe salus vera effuga pericula omnia ut sint munda tribue pacifica ut hic tua salvi misericordia laeti regna post adeamus supera qui regnas saecula per infinita Sq Dom. 2 Adventus

g02291

Qui regis sceptra forti dextera solus cuncta tu plebi tuam ostende magnam excitando potentiam praesta illi dona salutaria quem praedixerunt prophetica vaticinia a clara poli regia in nostra Jesu veni domine arva Sq Dom. 3 Adventus

g02296

Jubilemus omnes una deo nostro qui creavit omnia per quem cuncta condita sunt saecula caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera sol mundi schema noctium decus luna cunctaque splendentia mare solum alta plana et profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia haec simul cuncta tibi soli deo patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria qui pro salute nostra prolem unicam pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta te trinitas precamur ut corda et corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam Sq Dom. 4 Adventus

g02300

Sonent regi nato nova cantica cujus pater fecit omnia mater est virgo sacratissima generans hic noscit feminam illa est sine viro gravida verbum corde patris genitum ante saecula alvus matris gessit corporatum per tempora O mira genitura O stupenda nativitas O proles gloriosa humanata divinitas sic te nasciturum fili dei vates docti tuo spiritu dixerant sic te oriente laudes tibi cantant pacem terris angeli nuntiant elementa vultus exhilarant omnes sancti gaudentes jubilant salve clamando nosque salva deitas in personis trina simplex usia Sq Nativitas Domini

g02301

Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria Sq Nativitas Domini

g02403

Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi astruis | Ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus elegit Stephane per quem fideles suos corroboret | Se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus Sq

g02404

Johannes Jesu Christo multum dilecte virgo tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti tu leve conivgis pectus respuisti messiam secutus et ejus pectoris sacra mervisses fluenta potare tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem ut virgo virginem servares atque curam suppeditares tu te carcerem flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care Sq

g02405

Laus tibi Christe qui sapit quod videtur ceteris esse surdastrum famulatui cujus omnis competit sexus et setas recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt licet necdum potuerunt ligula effusione tarnen te Christe sui sanguinis praeconati sunt lac cum cruore fundentes ad eum clamaturi oda pupilli qua gena miseret et innocentis quis adlaetarum fortissimus unquam exerctibus tantam Christe suis contulit victoriam quantam vagiens coevulis suis tu praestitisti mittens eos caelum regnatus perpetum o Christi praecones clari floresque martyrum corusci et confessorum insignes gemule sanctorum atque sterilium in mundo virginum clari filioli dulces pusioli nos juvate precibus quos Christi innocentem mortem vestram miserans pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur Sq

g02432

Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviumt et auctoris sentiunt quanta sunt solemnia | Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt lema centrum tenet grama renovantur omnia | Caelum fit serenius et mare tranquillis spirat aura lenius vallis nostra floruit reviviscunt arida redalescunt frigida quando ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et ejus destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit propium | Viam praebet facilem cherubin versatilem in deus per miserat amovendo gladium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium Sq

g02439

Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras principis illius disturbato imperio maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare saptivitatemque detentam in ibi victor duxit secum et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis denique saltum dederat maximum hodie nubes polosque cursu praepeti transiens celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithum corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius et tremens judicem exspectat adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum in fine saeculi ipse quocque semper sit nobiscum alleluia alleluia Sq

g02440

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02441

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02445

Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia Sq

g02498

O virdissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in virditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo Sq De BMV

g02499

O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur Sq Disibodi

g02514

Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus perquem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt hoc corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret haec praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei gaude dei genitrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei Sq

g02516

Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor ecclesiam vestris doctrinis illuminatam per circulum terrae precatus adjuvet vester nam dominus Petre caelorum tibi dono claves dedit armigenum benjamin Christus tescit suum vas electum mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati cumbram tui corporis infirmis debilibusque dedit medicinam doctilogos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce multiplices victorias tu Christo Paule per populos aquisisti postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugo Christi placatos jam coacturi ibi neronis feritas principis apostolorum praeliis plurimis victores diversae te Petre et Paule aduxerant penae mortis te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christum Sq Petri, Pauli

g02517

Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator celi terrae maris angelorum et hominum quem solum deum confitemur et dominum qui peccatores venisti ut salvos faceres sine peccato peccati assumens formulam quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis in domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia peccator contemnit compeccantem peccati nesciens penitentem exaudis emundas fedam adamas ut pulchram facias pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavando tergendo ungento unxi, osculis circuit hec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice a Phariseo es invitatus Mariae ferculis saturatus multum dimittis multum amanti, nec crimen postea repetenti daemoniis eam septem mundant septiformis spiritus ex mortuis resurgentem das cunctis videre priorem hanc Christe proselitam signatis ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam quam inter convivia legis et gratiae spernit phariseus fastus lepram vexat hereticam qualis sit tu scis tangit te Christe quia peccatrix quia veniae optatrix quidnam haberet aegras si non accepisset si non medicus adesset rex regum dives in omnes nos salva peccatores tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria Sq

g02520

Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis ejus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis predicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomee ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo Sq Bartholomaei

g02521

Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter nam psalterium est jucundum cum cithara nato virginis quo psallens natus sterilis citharam carnis percussit in domo domini dum quod sonabat clamando docuit vivendo mortificando quae super caelos sunt membraet hoc alios docendo reparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit non licet inquit te patris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit dominus vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis studet de liciis mundi principis filius perditionis meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollatur dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus en quomodo perit justus quasi non sit deo dilectus cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu domini nos corde percipimus qualis et quantus est per vicinus dignitate Christo fit et morte nam morte turpissima damnatur sponsus et sponsi et amicum damnant morte turpissima carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae Herodis spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus Sq Joannis Baptistae

g02522

Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum laude digna angelorum sanctorum et nos peccatores tibi devotos tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiel apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum patris Josiae ad implevit te religiositas summi etiam patriarche te fides totam possedit patris tui cum tuus natus omnes precellat illos nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen Sq Nativitas Mariae

g02524

Dilecte deo Galle perenni hominibusque et coetibus angelorum qui Jesu Christi obediens arduae suasioni praedia patris gremium matris conjugis curam judicra nati sprevisti pauperem pauper dominum sequens pauper et crucem gladiis praetulisti lubricis hoc compensat ut dies iste testatur sed haec Christus pretio centuplicatio dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu sueviamque suavem patriam tibi galle donavit nection et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere et locum corporis ejus pace repletas ac tuas supplices crebra prece subleves ut tibi debitam honorificentiam laetabundi semper mereamur solvere o Galle deo dilecte Sq

g02530

Laudes salvatori voce modulemur supplici Et devotis melodiis caelesti Domino jubilemus Messiae Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in praesaepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides Famem patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes Deus homo summus humilis Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere et doctrinis prodita Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lapram luridam tactu fugat placido Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit Post haec mira miracula taliaque Sponte eua comprenditur et damnatur Et se crucifigi non despexit Sed sol ejus mortem non aspexit Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori tonanti Sq Dom. Resurrectionis

g02531

Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia Sq Dom. Resurrectionis

g02630

Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia Sq Nativitas Domini

g02631

Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera Ecclesia In quo iacet sicut placet Verbum Patris suae matris salva pudicitia Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula Isaias loquitur virga Iesse oritur surgit flos de virgula Per hoc Verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia Quid de matre praedicetur quid de Verbo recitetur per vatum oracula Virga notat virginem et flos Deum hominem reparantem saecula Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide Mons est Virgo lapis Verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae Funda caro Verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus Virginis de Filio Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae Hoc est novum hoc est mirum quod haec Virgo habens virum parit viri nescia Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria Ad delenda mortis iura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura Genitricis Mariae Ortus Christi pacem donat puer iacet et coronat mansuetos ut deponat Filios superbiae Gratia illuminati ad praesaepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere Canticum novum cantemus Virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Sq

g02633

Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem Tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexit in gloria agnus visus es in terra | Fundans olim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam digna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna Sq Octava Paschae

g02761

O crux lignum tu (...) Sq Inventio Crucis

g02770

Ave martir gloriosa Barbara quae generosa paradisi vernans rosa castitatis lilium ave virgo pulchra tota castitatis fonte tota dulcis mitis et devota vas virtutum omnium ave criminis ignara sponsum audi voce clara veni pulchra veni cara veni coronabilis ave Barbara serena pulchra quasi luna plena singulari cantilena sponsum agni sequeris salve fulgens margarita in corona Ihesu sita tam in morte quam in vita nobis sis propicia salve lucens caeli stella nos tuere a procella huius mundi sed in cella nos laetemur caelica Sq Barbarae

g02771

Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia (...) Sq Comm. Pontificis

g02773

Salve preclara martir Christi Sophia Persie regis nata (...) Sq

g02799

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae fidem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus ecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristoteles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur Sq

g02833

Haec est sacra prudens virgo christi sponsa dilexit christum et contempsit mundi vitam (...) Sq Marinae

g02851

Virgines venerandae de nummero sapientum festa celebremus (...) Sq

g02852

Omnes gentes quas creasti domine (...) Sq

g02876

Ave praefulgis Margaritha Sq Margaritae

g02877

Cultor fidus vineam Sq Ludmilae

g02878

Flos stat candens Sq Spinea Corona D. N. J. C. Feria VI post Cineres

g02879

Gaude Maria terra Sq Comm. BMV

g02880

Gaude mater aeterni Sq Comm. BMV

g02881

Gaudeamus collaudantes (...) Sq Wenceslai

g02882

Imperatrix supernorum (...) Sq Comm. BMV

g02885

O celebrando veneremus* Sq De BMV

g03034

Alleluia Alma Christi intona magnalia | Inclita fratrum turma | Et personet devota carmina | Universa Christi aecclesia | Quo postquam plurimas mentis ebdomadas hac die octava donemur gracia | Qua una sanctorum pia triumphant agmina | Coetibus angelicis iuncta et semper alternant hoc | Alleluia. Sq

g03035

Exultemus et laetemur et in Deo gloriemur qui est vera gloria (etc.) Sq Stephani

Pages