Sq | Cantus Index for Office and Mass

Sq

Mass

Sequence

Displaying 1801 - 1804 of 1804 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

g03034

Alleluia Alma Christi intona magnalia | Inclita fratrum turma | Et personet devota carmina | Universa Christi aecclesia | Quo postquam plurimas mentis ebdomadas hac die octava donemur gracia | Qua una sanctorum pia triumphant agmina | Coetibus angelicis iuncta et semper alternant hoc | Alleluia. Sq

g03035

Exultemus et laetemur et in Deo gloriemur qui est vera gloria (etc.) Sq Stephani

g03041

Sanctitatis nova signa prodierunt laude digna mira valde et benigna in Francisco credita | Legi Christi paris formae reformatur jus conforme tenet ritus datae normae culmen apostolicum | Quaerit loca lacrimarum promit voces cor amarum gemit maestus tempus carum perditum in saeculo | Carnem frenat sub censura transformatam in figura cibum capit de scriptura abigit terrestria | Sacrum corpus consignatur manu pede vulneratur dextrum latus perforatur cruentatur sanguine | Cessat artis armatura in membrorum apertura non impressit hos natura non tortura mallei | Nos Francisce tueamur in adversis protegamur ut mercede perfruamur in caelesti gloria | Fac consortes supernorum quos informas vita morum consequatur grex minorum sempiterna gaudia | Amen | Alleluia. Sq Francisci

g03043

Ave caro Christi caro immolata crucis ara pro redemptis hostia | Morte Christi nos amara fac redemptor luce clara tecum frui gloria in excelsis | Rex venturus adoretur et constanter exspectetur ejus natalicium | Exspectatus sic ametur ut nobiscum conversetur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas victor nostrae mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | Alleluia Sq In tempore Adventus

Pages