Sq | Cantus Index for Office and Mass

Sq

Mass

Sequence

Displaying 1 - 50 of 1799 chants
Cantus ID Full text Genresort descending Feast

508001

Lauda Sion salvatorem lauda (...) Sq Corporis Christi

508002

Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Sq Dom. Resurrectionis

ah53099

Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abrahae tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribusque omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelis quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Tu virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato Florida | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen mater virtutum tu nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sanctam Mariam | Exsulta cui parvulus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum Sq Purificatio Mariae

508004

Eia recolamus laudibus piis digna huius diei gratia in qua nobis lux oritur gratissima noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula hodie saeculo maris Stella est enixa novae salutis gaudia quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia homo lapsus ovis abducta revocatur ad aeterna gaudia gaudent in hac die agmina angelorum gloria quia erat drachma decima perdita et est inventa o culpa nimium beata qua redempta est natura deus qui creavit omnia nascitur ex femina mirabilis natura mirifice induta, assumens quod non erat manens quod erat induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta quaerere venerat pastor pius quod perierat induit galeam certat ut miles armatura prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela in quibus figebant divisa sunt illius spolia capta praeda sua Christi pugna fortissima salus nostra est vera qui nos suam ad patriam duxit post victoriam in qua sibi laus est aeterna Sq Stephani

508005

Hodiernae festum lucis et sollemnae vitae dictis pro vict[?] lancea decantemus laudes ei quem mansfixit[?] vitae salutis framea omnis utriusque sexus te stringebat cuple nexus et mortus angustia psalle illi qui resolvit culpam poenam pro te solvit vitae dans remedia ave ferrum triumphale intrans pectus tu vitale caeli pandis hostia fecundata tu cruore felix hasta nos amore per te fixi lauda florens cruor quem fuderunt aetus Christi quos foderunt clavorum faxoria[?] fusa per te ac rigata et per clavor solidata hostia sint precordia salve Jesu Nazarene tu pro nobis mortis poene affectus m[?]ria placa patrem majestatis ut meum cum beatis nos coronet gloria Sq De Sancta Lancea

508006

In Wolfgangi canamus honore Christo dulce melos dignus pangi translatus indicisto praesul sanctus qui nascens ex Sivenia hujus lenia puer sprevit mox excellens artibus in remotis partibus post scholarum regimen cogitur ad columen decanatus sed asperens saeculum fit in claustro speculum monachatus demum in pannonia fidei praeconia frustra saevit Ratisbona praesulem Caesar facit exsul dum non quaevit hic errata corrigit lapsis manum porrigit deus illum dirigit prosperando gregem Christi pastibus fovet sine fastibus hostis obstatastibus vigilando fraudis haerecticae victor propheticae multa praedixit mirificae caelo dans spiritum post ingens meritum gregem defendat nunc creditum Sq Transl. Wolfgangi

508007

Jesse radix humidatur (...) Sq Praesentatio Mariae

508008

Laureata plebs fidelis sacramento Christi carnis lauda regem gloriae nam cum regnans sit in caelis cum effectu suae mortis se praebet cottidie ut pretium pro peccatis fiat virtus passionis et augmentum gratiae missa confert ista nobis ergo digne sit sollemnis missae cultus hodie hoc signavit vitae lignum Melchisedech panem vinum ut placaret trinum unum offerrens altissimo aser quoque pinguis cibus delicias dans regibus nam regalis hic est cibus pane sacratissimo et hoc quidem designavit agnus sine macula quem edendum immolavit quondam lex mosaica agnus legis jam cessavit supervenit gratia Christi sanguis dum manavit mundi tollens crimina caro cujus tam serena nobis esca sit amoena fidei mysterio quam provide manna caeli figuravit Israeli nobili praesagio esca fuit temporalis in deserto datum manna Christus panis et perennis dans aeterna gaudia hic est panis salutaris per quem datur nobis vita hic est calix specialis cujus potus gratia hic est esus pauperum nullum quaerens pretium sed mentes fidelium panis praebens copiam o dulce convivium supernorum civium in terris viaticum nos ducens ad patriam vitae via lux perennis satians refectio Christe confer vitam nobis hoc sacro convivio ut aeterno cum supernis perfruamus gaudio quod ostendet deitatis manifesta visio vive panis vivax unda vera vitis et fecunda vitae da subsidia sic nos pasce sic nos munda uta morte nos secunda tua galvet gratia nam effectus tuae mortis nos emundat a peccatis per missae mysteria summe templum trinitatis sempiternam confer nobis gloriam in patria Jesu decus angelorum spoliator infernorum humili victoria honor caeli lux sanctourm salus mundi fons bonorum tibi laus et gloria amen Sq Corporis Christi

508009

Verbum dei deo natum quod nec (...) Sq Joannis Port. Lat.

508010

Lux praeclara lux sollemnis (...) Sq Servatii

508011

Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta virgula fructigera | Salve clausa templi porta soli deo pervia | Plaude vellus Gedeonis rore madens pneumatis | Plaude pellis Solomonis pulchrior prae ceteris | Vale Jacob micans stella et illustrans | Maria vale consignata cella rubus in vi flammea | Euge sole quod amicta solem gignis stellula | Euge quod sic prae electa stella caeli fulgida | Pange aurora consurgens luce novi sideris | Pange arcae trina ferens charismata miseris | Eia magnificat tua Jesum Christum anima | Eia tecum ut laudemus ora dulcis Maria Sq Visitatio Mariae

508012

Illibata mente sana abiit (...) Sq Visitatio Mariae

ah48391

Decet hujus cunctis horis festi voce dulcioris facere memoriam | Nec indignum sed benignum voce cordis dare signum | Mariae in gloriam paranympho comitata fuerat quo salutata senem mulcet pavidam | Innovemus mente sana mater quod petit montana salutare gravidam | Rem miratur sed matrona unde inquit tanta dona mihi dantur hodie | Ad me veniret quod illa mater dei et ancilla sceptrum omnis gloriae | Gaudet clausus sua matre sentit prolem sine patre agnum dei praedicat | Erit magnus infans rite regem caeli agnum vitae clausus plausu indicat | Nequit senex immorari rapit manus manu pari et nimis celeriter | Exsultabat modo miro circumplexat hanc in giro salutando dalciter | Clamat senex voce clara amplexata tot praeclara insignia deo cara voce pandens veteri | Salve inter mulieres te respexit caeli heres meruisti ut videres casta fructum uteri | Illa sed repudiavit laudem deo assignavit quando supplex decantavit contexens magnificat | Clemens virgo atque pia tu nos fove o Maria partus namque tis nos quia sola spes vivificat Sq Visitatio Mariae

508014

O felicem genitricem cujus (...) Sq Visitatio Mariae

ah54217

Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo Sq De BMV

ah54218

Verbum bonum et suave personemus illud ave per quod Christi fit conclave virgo mater filia | Per quod ave salutata mox concepit fecundata virgo David stirpe nata inter spinas lilia | Ave veri Salomonis ave vellus Gedeonis cujus magis tribus donis laudant puerperium | Ave solem genuisti ave prolem protulisti mundo lapso contulisti vitam et imperium | Ave mater verbi summi maris portus signum dumi aromatum virga fumi angelorum domina | Supplicamus nos emenda emendatos nos commenda tuo nato ad habenda sempiterna gaudia Sq Suff. Mariae

508017

Laetabundus exsultet fidelis cum sit dominus et domine chorus alleluia regem regum intactae profudit thorus res mirranda angelus consilii natus est de virgine sol de stella sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara sicut sidus radium profert virgo filium pari forma neque sidus radio neque mater filio fit corrupta cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra verbum ens altissimi corporari passum est carne sumpta Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit esse caeca si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera natum considera quem docet littera ipsum genuit puerpera Sq Nativitas Domini

508018

Ave nostrae spes salutis et (...) Sq De BMV

508019

Mariae praeconio serviat cum (...) Sq De BMV

508020

Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata | Quos coronat in caelo honore et gloria | Virginum sponsus qui pascit inter lilia | Quarum triumphis exsultat caelorum curia | Quarum coronis ornatur mater ecclesia | Beata vere quae tot electas virgines protulisti Britannia | Beata pio quae purpurata es earum cruore Colonia | Jam deo devota beati exercitus regina Ursula | Ex dictis erat angelicis martyrii virginum praescia | Quod dum cognoscunt sacrae virgines gaudio gaudent fundunt lacrimas adorant collaudant deum humili corde voce pia | Commendant Christo suas animas mundum contemnunt mente socia prudentes ornatae sumpto oleo lampade fulgida | Vere mirabilis in sanctis deus virtutis tuae gratia | Hodie virginum qui coronasti undena simul milia | Hunni feroces gens barbarica cunctisque gentibus inimica | Agnas insontes gregis domini prosternunt rabie inaudita | Hic sanguinis pretiosi sanctarum fluxerunt flumina | Hic corpora jacent fusa munimen tuum Colonia | Solvitur obsidio libertas redditur hostibus fugatis urbem salvant martyrum merita | Laetare Colonia gaude Britannia quamque visitarunt votis et precibus urbs Romula | Exsultent sancti tot consortibus laetetur tot patronis ecclesia | Istarum venerantes merita precamur nostra laxari crimina | Sit tibi pater caelestis cura Christo et spiritu sancto laus et gloria unus deus in saecula Sq XI milium Virginum

508021

Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis amor verus res miranda | Mens in carne latuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma Sq Francisci

850150

Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris | Est populis Christo regi credulis | Hii delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathenae molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles | Precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate Sq Comm. plurimorum Martyrum

850160

Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solum justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te dligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad monetm filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac ingi sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem boni visere da purae mentis oculos in te defigere | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire Sq Assumptio Mariae

850231

Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius Sq Comm. Evangelistarum

850303

Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in homine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium Sq Dom. Pentecostes

850309

Virginis Mariae laudes intonent christiani | Eva tristis abstulit sed Maria protulit natum qui redemit peccatores | Lux et virtus modulo convenere stupendo Mariae filius regnat unius | Dic nobis Maria ego clemens et pia quomodo facta es genetrix cum tu sis plasma de te nascentis | Angelus est testis ad me missus caelestis natus est ex me spes mea et incredula matre Judaea | Credendum est magis soli Gabrieli forti quam judaeorum prave cohorti | Scimus Christum processisse ex Maria vere tu nobis Christe rex miserere Sq Suff. Mariae

g00383

Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti Quae maerebat et dolebat Pia Mater dum videbat Nati poenas inclyti Quis est homo qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio Qui non posset contristari Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio Pro peccatis suae gentis Vidit Jesum in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum Eia Mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugem Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complacem Sancta Mater istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide Fac me tecum pie flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Fac me cruce inebriari Et cruore Filii Flammis ne urar succensus Per te Virgo sim defensus In die judicii Christe cum sit hinc exire Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen Alleluia Sq Septem Dolorum BMV

g01011

Victimae paschali laudes immolent christiani | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere | Amen alleluia Sq Dom. Resurrectionis

g02202

Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vicia fer remedia reis in via dans in patria vite gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria a nobis Sq Vig. Assump. Mariae

ah53001

Salus aeterna indeficiens mundi vita | Lux sempiterna et redemptio vera nostra | Condolens humana perire saecula per tentantis numina | Non linquens excelsa adisti ima propria clementia | Mox tua spontanea gratia assumens humana | Quae fuerant perdita omnia salvasti terrea | Ferens mundo gaudia | Tu animas et corpora | Nostra Christe expia | Ut possidemus lucida | Nosmet habitacula | Adventu primo justifica | In secundo nosque libera | Ut cum facta luce magna judicabis omnia | Compti stola incorrupta nosmet tua subsequamur mox vestigia quocumque visa Sq Dom. 1 Adventus

g02290

Regnantem sempiterna per saecla susceptura contio devote concrepa factori reddendo debita quem jubilant agmina caelica ejus vultu exhilarata quem exspectant omnia terrea ejus nutu examinanda districtum ad judicia clementem in potentia tua nos salva Christe clementia propter quos passus es dira ad poli astra subleva nitida qui sorde tergis saecula influe salus vera effuga pericula omnia ut sint munda tribue pacifica ut hic tua salvi misericordia laeti regna post adeamus supera qui regnas saecula per infinita Sq Dom. 2 Adventus

g02291

Qui regis sceptra forti dextera solus cuncta tu plebi tuam ostende magnam excitando potentiam praesta illi dona salutaria quem praedixerunt prophetica vaticinia a clara poli regia in nostra Jesu veni domine arva Sq Dom. 3 Adventus

g02296

Jubilemus omnes una deo nostro qui creavit omnia per quem cuncta condita sunt saecula caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera sol mundi schema noctium decus luna cunctaque splendentia mare solum alta plana et profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia haec simul cuncta tibi soli deo patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria qui pro salute nostra prolem unicam pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta te trinitas precamur ut corda et corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam Sq Dom. 4 Adventus

g02300

Sonent regi nato nova cantica cujus pater fecit omnia mater est virgo sacratissima generans hic noscit feminam illa est sine viro gravida verbum corde patris genitum ante saecula alvus matris gessit corporatum per tempora O mira genitura O stupenda nativitas O proles gloriosa humanata divinitas sic te nasciturum fili dei vates docti tuo spiritu dixerant sic te oriente laudes tibi cantant pacem terris angeli nuntiant elementa vultus exhilarant omnes sancti gaudentes jubilant salve clamando nosque salva deitas in personis trina simplex usia Sq Nativitas Domini

g02301

Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria Sq Nativitas Domini

g02403

Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi astruis | Ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus elegit Stephane per quem fideles suos corroboret | Se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus Sq

g02404

Johannes Jesu Christo multum dilecte virgo tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti tu leve conivgis pectus respuisti messiam secutus et ejus pectoris sacra mervisses fluenta potare tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem ut virgo virginem servares atque curam suppeditares tu te carcerem flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care Sq

g02405

Laus tibi Christe qui sapit quod videtur ceteris esse surdastrum famulatui cujus omnis competit sexus et setas recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt licet necdum potuerunt ligula effusione tarnen te Christe sui sanguinis praeconati sunt lac cum cruore fundentes ad eum clamaturi oda pupilli qua gena miseret et innocentis quis adlaetarum fortissimus unquam exerctibus tantam Christe suis contulit victoriam quantam vagiens coevulis suis tu praestitisti mittens eos caelum regnatus perpetum o Christi praecones clari floresque martyrum corusci et confessorum insignes gemule sanctorum atque sterilium in mundo virginum clari filioli dulces pusioli nos juvate precibus quos Christi innocentem mortem vestram miserans pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur Sq

g02432

Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviumt et auctoris sentiunt quanta sunt solemnia | Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt lema centrum tenet grama renovantur omnia | Caelum fit serenius et mare tranquillis spirat aura lenius vallis nostra floruit reviviscunt arida redalescunt frigida quando ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et ejus destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit propium | Viam praebet facilem cherubin versatilem in deus per miserat amovendo gladium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium Sq

g02439

Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras principis illius disturbato imperio maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare saptivitatemque detentam in ibi victor duxit secum et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis denique saltum dederat maximum hodie nubes polosque cursu praepeti transiens celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithum corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius et tremens judicem exspectat adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum in fine saeculi ipse quocque semper sit nobiscum alleluia alleluia Sq

g02440

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02441

Rex omnipotens die hodierna* Sq

g02445

Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia Sq

ah53398

Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae Sq

g02498

O virdissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in virditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo Sq De BMV

g02499

O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur Sq Disibodi

g02514

Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus perquem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt hoc corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret haec praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei gaude dei genitrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei Sq

g02516

Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor ecclesiam vestris doctrinis illuminatam per circulum terrae precatus adjuvet vester nam dominus Petre caelorum tibi dono claves dedit armigenum benjamin Christus tescit suum vas electum mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati cumbram tui corporis infirmis debilibusque dedit medicinam doctilogos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce multiplices victorias tu Christo Paule per populos aquisisti postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugo Christi placatos jam coacturi ibi neronis feritas principis apostolorum praeliis plurimis victores diversae te Petre et Paule aduxerant penae mortis te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christum Sq Petri, Pauli

g02517

Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator celi terrae maris angelorum et hominum quem solum deum confitemur et dominum qui peccatores venisti ut salvos faceres sine peccato peccati assumens formulam quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis in domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia peccator contemnit compeccantem peccati nesciens penitentem exaudis emundas fedam adamas ut pulchram facias pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavando tergendo ungento unxi, osculis circuit hec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice a Phariseo es invitatus Mariae ferculis saturatus multum dimittis multum amanti, nec crimen postea repetenti daemoniis eam septem mundant septiformis spiritus ex mortuis resurgentem das cunctis videre priorem hanc Christe proselitam signatis ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam quam inter convivia legis et gratiae spernit phariseus fastus lepram vexat hereticam qualis sit tu scis tangit te Christe quia peccatrix quia veniae optatrix quidnam haberet aegras si non accepisset si non medicus adesset rex regum dives in omnes nos salva peccatores tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria Sq

g02520

Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis ejus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis predicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomee ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo Sq Bartholomaei

Pages