Genre:
Full text:
Adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videbitis me quia ego vivo et vos vivetis alleluia
Feast:
CAO sources:
L
CAO:
1275
Full text | |
---|---|
001276A |
Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia |
002589A |
Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum... |
002993A |
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia |
003472A |
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia |
003791A |
Missus autem in furnum candentem sanctus Alexander clamabat dicens frater Theodole festina quia qui inter tres pueros apparuit hic nobiscum est alleluia |
003817A |
Mulier cum parit tristitiam habet cum autem peperit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum alleluia |
003818A |
Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus alleluia cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium alleluia |
003819A |
Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundo alleluia |
003931A |
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia |
003945.1A |
Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit... |