Genre:
Full text:
Audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio
Feast:
CAO sources:
C B VHR FSL
CAO:
1519
Full text | |
---|---|
001198A |
Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi |
001208A |
Abiit Jesus trans mare Galilaeae et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat erat autem proximum pascha dies festus Judaeorum |
001216A |
Accepit autem omnes timor et magnificabant deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia deus visitavit plebem suam |
001275A |
Adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videbitis me quia ego vivo et vos vivetis alleluia |
001375A |
Amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium alleluia |
001381A |
Amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me in manus peccatorum quaerentium me vae autem illi per quem tradar ego |
001436A |
Ante me non est formatus deus et post me non erit quia mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua |
001520A |
Audistis quia dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia ad patrem vado quia pater major me est alleluia |
001623A |
Beatus es et bene tibi erit egregie martyr Sebastiane quia cum sanctis gaudebis et cum angelis exsultabis in aeternum |
001850A |
Cognovit autem pater quia illa hora erat in qua dixit Jesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus ejus tota |