Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia