Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus quoniam veniet dominus dominator in regnum aeternum alleluia alleluia
Sanctissimus Georgius spiculatoribus dixit venite complete quod vobis praeceptum est et flectens genua famulus domini decollatus est in pace et exivit sanguis de ejus corpore et post haec completum...
Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia
Beatus es care dei Dunstane qui in cena nuptiarum agni discumbis qui gaudio domini tui laetus perfrueris gaudebis ergo cum angelis et in ligno vitae cum sanctis epulaberis alleluia
Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes...