Kyrie eleyson | Ad laudem summae trinitatis proprium carmen canamus vocibus mellifluis | Kyrie eleyson | Benedicamus patrem nunc et filium et sancto ejus paraclitum spiritum | Kyrie eleyson |Karitas...
Benigna mater ecclesia gaudet per orbem in qua semper manet gratia septiformis spiritus eo tenore cum pio Cassio et Florentio ipsa eadem hodie transvexit septem ad superos
Inter cetera laudanda virtutis insignia patientiae miranda fuit illi gratia emonstrat quod depilata pauperum protervia ejus barba dum collata sunt his beneficia
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Magnificamus te deus benigne salutaris noster qui in sanctis tuis mirabilis semper es cujus gratia largiente beatus Amandus sacerdos magnus sanctitate perspicuus doctrina clarus miraculis choruscus...
Nobis nunc sancte domine tua repleti gratia anni hunc curru tempora nobis semper custodiat | Momenta cuncta domine concede sine crimine fruamur tua domine custodia perpetua | Terramque reple...
Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus...
Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non...
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor...