Ecce populus custodiens judicium et faciens aequitatem in te speraverunt domine usque in aeternum via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est alleluia
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
In tribulatione lapidum se prementium positus milia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelum vidit
Remansit puer Jesus in Jerusalem et non cognoverunt parentes ejus existimantes autem illum in comitatu venerunt iter diei et quaerebant eum inter cognatos et notos
Samaritanus quidam iter faciens et videns eum semivivum relictum misericordia motus est et approprians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum duxit in stabulum et curam ejus egit