Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes alleluia alleluia respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae...
Ultimo festivitatis die dicebat Jesus qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum alleluia
In principio deus antequam terram faceret priusquam abyssos constitueret priusquam produceret fontes aquarum antequam montes collocarentur ante omnes colles generavit me dominus