Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis gaudete et exsultate ecce enim merces vestra multa est...
Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere
Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel monumenta quae pater posuit in sua potestate alleluia
Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi...