Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere
Cum sero esset factum erat navis in medio mari et Jesus solus in terra omnes cum viderunt et conturbati sunt et ait illis confidite ego sum nolite timere
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...