Full text: 
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
CAO concordances: 
F