Genre:
Full text:
O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat
Feast:
CAO sources:
BE HR L
CAO:
4077
Full text | |
---|---|
004048A |
O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit |
006128R |
Aspiciebam in visu noctis et ecce in nubibus caeli filius hominis venit et datum est ei regnum et honor et omnis populus tribus et linguae servient ei |
006169R |
Beata progenies unde Christus natus est o quam gloriosa est virgo quae caeli regem genuit |
006613zaV |
Veniet in nubibus caeli cum ... |
006859R |
Hodie nobis de caelo pax vera descendit hodie per totum mundum melliflui facti sunt caeli |
006981R |
Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam magnam fulgentem cujus splendor illuminat mundum et nos cognovimus et venimus adorare dominum |
007014R |
Isti sunt duae olivae candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt |
007320R |
Omnis pulchritudo domini exaltata est super sidera species ejus in nubibus caeli et nomen ejus in aeternum permanet alleluia |
007375aV |
Ponam arcum meum in nubibus caeli et jurabo per dexteram meam |
007391R |
Ponam arcum meum in nubibus caeli dixit dominus ad Noe et recordabor foederis mei quod pepigi tecum |