Genre: 
Office

Antiphon

Full text: 
Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad dominum Michaelis et Gabrielis similiter et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronorum et dominationum principatum et potestatum et virtutum et cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare voce sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos hodie exaudire alleluia