Cognovit eum dominus in benedictionibus suis conservavit illi misericordiam suam et invenit gratiam coram oculis domini et dedit illi coronam gloriae alleluia alleluia
Persuasit athleta dei Kilianus principi ne diutuis adhaereret fratris conjugi docens quia non vocavit nos deus in immunditiam sed in sanctificationis gratiam
Vocavit Martha Mariam sororem suam silentio dicens magister ad est et vocat te illa ut audivit surgit cito et venit ad eum et videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non...
Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde...
O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed dum quisque te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximiis a...
Benedic domine domum istam quae aedificata est nomini tuo | Respice de caelo et vide et visita domum istam domine | In ea omnis qui petit accipit januas que pulsantes aperit | Haec est Jerusalem...
Recordare satanas quae tibi maneat poena cum videris hominem quem deus et dominus meus ad suam gratiam vocare dignatus est confusus fugias et recedes quod si fallaciter gesseris erit tibi ipse...
Sapientia domini intelexerunt parvuli et dixerunt ei soror nostra es prudentiam vocacerunt amicam suam alleluia et invenerunt gratiam coram deo et hominibus alleluia alleluia alleluia