Full text: 
Timor et tremor venit in Ninive civitate magna per quem scelerata plebs indicit jejunium et luctuosa turba induit se cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humiliter cunctis lugentibus et prophetans per universum regnum Omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam bos et peccora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non suggant matrum ubera sed clament ad deum in fortitudinem ternis diebus ne paciantur sodomis sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus sis miseris nos sumus opera tua quam dedisti filio tuo in hereditatem tuam noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed exaudi voces afflicti populi illud revolvens quod in nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
Genre: 
Mass/Office

Antiphon