Full text: 
Judicabunt Innocentes atque cuncti cum Christo sancti nationes ac gentes orbis terrae omnes et domino juncti dominabuntur populis et regna ascendentes supera cum victoriae palma ubi cum beata gloria nova canunt deo cantica festa celebrantes immortalia atque cum eis in pace regnabit illorum rex in aeterna luce donans eis perenne sertum quorum partem nobis ipsum rogamus esse pium ut queamus caelicum cum eis scandere regnum gaudere et in aeternum
Genre: 
Office

Miscellaneous (a generic code used in the earliest Cantus indices)