Genre: 
Full text: 
Factus sospes Petri prece cepit claudus currere | Umbra tactu surgunt aegri pulso morbi pondere | Puer Romae est divino suscitatus munere | Est ad vitam revocatam tabita de funere | Ananias condemnatur cum falsa muliere | Simon magus confutatur obrutus ab aethere | Ergo Petre purga prece nos ab omni scelere | Et dignare inspirare quid oportet facere
Feast: 
Fulltext source: 
F-SO 596
Notes: 
Chevalier 5947
Troped chant ID: 
006340