Audite itaque domus David non pusillum vobis certamen praestare hominibus quoniam dominus praestat certamen propterea dabit vobis dominus signum ecce virgo in utero accipiet et pariet filium et...
Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph nuntians ei verbum et expavescit virgo de lumine ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries et vocabitur...
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus
Spiritus sanctus in te descendet Maria ne timeas habebis in utero filium dei ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries filium alleluia
Ecce sunt dies quas prophetae praedicaverunt nunc adventum domini dei sui Isaias clamabat voce dicebat ecce virgo concipiet et pariet filium nos omnes nomen ejus una voce clamemus Emmanuel