Genre:
Full text:
Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
Feast:
Fulltext source:
F-SO 596
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
006759 |
R | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
006759.1 |
R | Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
006759 |
R | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
006759a |
V | Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum uterum tuum de spiritu sancto credimus impraegnatum erubescat Judaeus infelix qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum |
006759b |
V | Gloria virtus et gratia et tua sunt fortissime rex sanctorum quod ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis ostende nobis multimoda praemia post laborem |
006759c |
V | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
006759Pa |
Tp | Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint et corpora tu da per precata dulcissima nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata |
006759Pza |
[M] | Inviolata atque pulcherrima |
006759Pzb |
[M] | Inviolata nos juva gratia |
006759za |
V | Beata es que credidisti quia ... |
006759zb |
V | Gloria virtus victoria tibi sit altissime rex sanctorum annue nobis gratuitu munere sublimari gloriose tu deus in sanctis ostende tuis famulis premia post laborem |
006759zc |
V | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen dicit qui confirmat legem Christi |
006759zd |
V | Gloria deo patri qui proli genitricem maria elegit gloria deo qui ex maria natus baratra victor fregit gloria deo sancto spriritu de quo maria concepit trium in unitate |
006759ze |
V | Gloria sit ingenito omni quae vivunt et suo creatori unico nato ante tempora coaequali procedent spiritui sancto in saecula saeculorum amen |
Cantus ID | Full text | Genre |
---|---|---|
006759.Tp3 | Festum hoc quod celebratur ypapanti nuncipatur sive candelaria templo Jesus praesentatur ab antiquis derivatur propter luminaria purificatur Maria virgo munda Rachellia legis umbrae gratia quadrageno namque die Christus est oblatus pie docens nos similia personae quinque fuerunt quae in templo convenerunt mystica processio Joseph Simeon Maria cum Jesu genetrix pia Anna fracta sennio duo pulli turturini sive duo columnbini legalis oblatio deo gratae castitatis pureque simplicitatis est significatio misso virgo credidisti de spiritu concepisti fide tantum media patrm nata protulisti templum post haec obtulisti per quam datur venia | Psl |
006759.Tp7 | Inviolata caelorum regina mundi domina mater innuba virgo necne puerpera hodie regna conscendens etherea transmeans cuncta angelorum agmina ovans caeli phalanx adest obviam filius ipse laetus properat teque secum sede patris collocat unde nos juva prece sedula quae fecunda et inviolata permansisti | Psl |
006759.Tp8 | Inviolata caelorum regina virgo Maria lux mundi magna stella maris perfulgida Jesse virga splendens et sceptrigera cum praecelsa fulget nativitas Daviticae stirpis virgo regia prole fecunda deum generans cujus natalis celebrantes gaudia poscimus alta ut nos protegas mater sancta quae inviolata permansisti | Psl |
006759.Tp5 | Inviolata genetrix Maria stella fulgida | Te jam vatum dixerat olim ventura | Egressa radix exiesse paritura | Nec non et Davidis fulgen prosapia | Quae polorum regem gestan viscera | Feta mater gloriosa | Gignis regem spoliantem tartara | Pro nobis roga prece sedula | Fulgens astra quae inviolata permansisti | Psl |
006759.Tp6 | Inviolata Maria dei mater alma cuncta omnium ac digna laude sacra electa virgo sola a Christo munda tua gestare illum intra viscera tua jam nobis veniant juvamina summa prece tua atque pura alta ducamur et nos ad caelestia laeta possidere palatia semper quia inviolata permansisti | Psl |
006759.Tp2 | Inviolata Maria intacta permanens alma | Quae meruisti portare saeculi vita | Speciosum prae filiis hominum forma | Quem laudat cuncta polorum mira turma | Sacra et inter cor eas angelicas | Virgo ascendisti benedicta | O quam praeclara es alma praeelecta | Incorrupta mater et gravida | Quae post partum virgo inviolata permansisti | Tp |
006759.Tp4 | Inviolata mater incorrupta virgo fecunda a regem generans qui extat ante saecula a regia virga extirpe Davitica a manibus ferens puerum puerpera templi sacra quem ferens ad lumina a Simeon justus ovans bajulat a cujus festum celebrantes hodie a virgo precamur ut nos protegas a parens alma quae inviolata permansisti | Psl |
006759.Tp1 | Inviolata [...] -ti rosa acutis [s]pinis mollissima progenita Sic prophetata tu Eve stirpe creata Quem tuo decore atque sine macula nobis miserrimis edideras atque casta et inmaculata permansisti. | Tp |
006759.Tp9 | Virgo genetrix beata nobis est hodie nata mater regis gloriae ortus est pater de nata per quam nobis pax est data et regnum laetitiae Jesse virga nam probata per prophetas prophetata jam est nata hodie toti mundo revelata in caelus est coronata revelata facie o virgo inviolata pro nobis sis advocata in caelestis acie ut ista turba prostrata tecum sit semper plantata in caelorum requiem amen | Psl |