Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo exsultant sine fine
Isti viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terra corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales
Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est sanctorum populus qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum qui ut credimus cum illis angelorum legionibus jam collaudant deum in caelis
Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terris corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales