Genre: 
Full text: 
Quem non praevalent propria magnitudine | Caeli terrae atque maria amphisaepire | De virgineo natus utero ponitur in praesaepio | Ut propheticus sermo nuntiat stant simul bos et asinus | Sed oritur stella lucida praebitura domino obsequia | Quam Balaam ex Judaica orituram dixerat prosapia | Haec magorum oculos fulguranti lumine praestrinxit providos | Atque ipsos praevia Christi ad cunabula perduxit vilia | Illi at exiguis adorant obsitum pannulis | Offerrentes regia aurum thus et myrrham munera | Ipsa sed tamen mysticis non carent munera figuris | Aurum ut regi thus deo et magno offerrunt sacerdoti| Atque myrrham in sepulturam
Feast: