Ave spes nostra dei genetrix intacta ave illud ave per angelum accipiens ave concipiens patris splendorem benedicta ave casta sanctissima virgo solam innuptam te glorificat omnis creatura matrem...
Lignum vitae crucem tuam domine glorificatum est mors enim per illum damnata est et mundus omnis per illum illuminatus est omnipotens domine gloria tibi amen
Ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo vivens quantum in imagine ambulat tantum frustra conturbatur congregat et ignorat cui dimittat...
Omnis enim qui caste vivit templum dei est et spiritus sancti habitatio qui autem dei templum violaverit disperdet illum deus templum dei sanctum est quod estis vos
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...