Populis autem non credentibus et ab episcopatu eum proicientibus Romam petiit flens et ejulans atque dicens merito haec patior quia peccavi in sanctum dei
Sancte Sigismunde a deo coronatae rex electae de milibus Israel te unxit dominus oleo exsultationis prae confortibus tuis benedictus rex qui meruisti summi regis servus fieri o rex et martyr cum...
Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi...
Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata...
Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in...
Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob...
Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date...