Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui...
Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quare non servabant Petram justitiae aut sepultum reddant aut resurgentem adorent nobiscum dicentes...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia