Genre: 
Full text: 
O Maria Magdalena summae laudes lauda plena | summe preces summe vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi sunt vestigia | Excelsum mundantia Helisei gratia | Ergo felix domina nostra terge crimina | Stella maris altera cura plebis ulcera | Nos tua clementia Christo reconcilia
Fulltext source: 
F-SO 596
Troped chant ID: 
007269