Aula Maria dei casti titulusque pudoris porta Sion rutilis semper fundata sapphiris quae soli cunctis patuisti clausa tonanti suscipe servorum miserans pia vota tuorum
Ante multum tempus prophetavit Ezechiel vidi portam clausam et ecce deus ante saecula ex ea procedebat pro salute mundi et iterum erit clausa demonstrans virginem quia post partum permansit virgo
Joannem quem elegerat virginem ex omni populo quemcumque plasmavit Christus redemptor et moriturus pendens in cruce Mariam pretiosam parentem discipulo castitatis praerogativa prae cunctis ornato...
Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori...
Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum...
Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro